Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Roger, fils de Rothon, blessé à mort sur la rive de la Loire, devant le château neuf, en compagnie de Salomon de Lavardin, donne à Saint-Martin, par l’entremise du moine Gautier, la terre d’Auton, et aux moines de Lavardin le quart d’un four situé dans le château de Lavardin.
Datierung: 1032-1060

NOTITIA DE ROGERIO FILIO ROTHONIS DE LAVARDINO.

Scire debent nostri presentes et qui futuri sunt Maioris Monasterii monachi, quod Rogerius filius Rosthonis vulneratus ad mortem super Ligeris ripam ante castrum novum, in comitatu Salomonis de Lavarzino, donavit Sancto Martino et Monachis ibidem servientibus, per manum cuiusdam monachi nomine Galterii, qui casu illuc supervenerat, terram de Autona totam, et monachis de Lavarzino, quartam partem furni unius in castro de Lavarzino et totam sepulturam de Villare fauto ………………………………………….. huius rei testes sunt ipse Salomon et Rainaldus Rogerii filius, Rosthonis scutarius et Galterius supradictus monachus, et eius famulus Ritbertus cognomento Afaitatus.