Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois. Appendix, Saint-Mars lez Vendôme Nr. 3

Hugues de Saint-Avit et Bernard de la Forest, son serviteur, engagent à Joscelin, prieur de Saint-Medard lez Vendôme, la dîme de la paroisse de Saint-Martin et de la Joscelinière pour soixante livres et dix sols angevins.
Datierung: 1177

DE DECIMIS DE PAROCHIA SANCTI MARTINI ET DE JOSCELINERIA, CYROGRAPHUM

Fratres capituli Maioris Monasterii et eorum humilis minister frater Herveus, fidelibus universis, noverint presentes et futuri, quod Hugo de Sancto Avito et Bernardus de Foresta, famulus eius, in capitulum Maioris Monasterii venientes, invadiaverunt Joscelino monacho nostro, tunc priori Sancti Medardi de Vindocino, decimam de parochia Sancti Martini et de Joscelineria super LX libras et X solidos andegavenses, anno MCLXXVIIConcedentibus Philippo fratre supradicti Hugonis et Domitilla uxore eius, uxore quoque Bernardi Eliz et filiis suis Herberto, Huberto et Gaufredo.