Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 180

L’année de la dédicace de la basilique du Monastère, Robert Michel et son frère Almare donnent à Saint-Martin et vendent aux moines à Vendôme, pour neuf marcs d’argent, ce qu’ils avaient de terre, de cours d’eau et de prés, du château de Fréteval à Vernouillet, ainsi que la place d’un moulin à Morée, et six deniers de cens sur une vigne à Fréteval. Rainaud Leroux, qui tenait en fief ces biens de Nivelon seigneur de Frèteval, reçoit pour son consentement soixante sols, et sa femme dix. Peu après, les deux frères vont confirmer cette vente devant le chapitre, du consentement de Nivelon et de son frère Hamelin; Girard, oncle de ces derniers, venu du château de Montigny pour procéder à la délimitation de ces biens, en fait la remise aux moines.
Datierung: 1096

NOTITIA DE REBUS QUAS DEDERUNT ET VENDIDERUNT NOBIS MAKEL ET ALMARUS FRATER EIUS APUD CASTRUM FRACTE VALLIS

Notum sit omnibus quod anno dedicationis basilicae Maioris Monasterii ab Urbano papa facte, dederunt beato Martino Maioris Monasterii atque vendiderunt nobis monachis eius, novem marcis argenti, Rotbertus Michael et Almarus frater eius, quicquid terre et aquae et pratorum habebant a castro quod vocatur Fracta Vallis usque ad Vernolletum, et unam aream molendini apud Moreias, iuxta molendinum quod iam habebamus ibidem, beatus Martinus et nos eius monachi, id est in eadem sclusa, et sex denariorum censum de quadam vinea apud Fractam Vallem sita; quod donum et que venditio facta sunt apud Vindocinum in domo Guillelmi filii Frodonis, ipso eodem teste et Berardo fratre eius ac Frodone filio eius et Johanne nepote eius, testibus etiam Rodulfo Merleto et Rotberto cellarario, Martino famulo de Vindocino et Herveo filiastro eius. Quod donum et quam venditionem illorum concesserunt nobis monachis supradictis, Rainaldus Ruffus, de cuius fevo memorate res erant, et fevum ipsum eo tempore de Nivelone filio Fulcherii, tunc domino Fracte Vallis, tenebat, et uxor eius nomine ............ , unde ipse habuit a nobis XL solidos et uxor eius X. Quae concessio facta est apud Vindocinum, testibus istis: Guillelmo IsoardoDrogone de Espelteriis, ex parte eorum, et ex nostra: Fulcherio filio DominiceRotberto archidiaconoMartino famulo de Vindocino et Herveo filiastro eiusGuillelmo filio Frodonis - Hugone Derramato, famulo domni Gausberti de Camartio. Non multum longe post, venerunt ipsimet ambo fratres, id est Robertus Michael et Almarus, ad Maius Monasterium, et in capitulo nostro acceperunt societatis nostrae beneficium, tempore domni abbatis Bernardi, anno ordinationis ejus XIII, et in presentia totius capituli donum et venditionem supradictam firmaverunt et autorizaverunt, et deinde omnium supradictarum rerum donum super altare dominicum ecclesie posuerunt et sic novem memoratas argenti marcas per manum domni Bernardi panetarii receperunt. Cuius in capitulo facte concessionis, firmationis et auctorizationis testes sunt hi: Sancellinus cellarariusArnulfus cellarariusAnsegisus BocheriusJohannes EvolinusHerveus filius Landrici vindocinensisBernardus salneriusHildebertus GaulteriiRainaldus frater LandriciRotbertus de Sancto Medardo. Quod donum et quam venditionem Nivelo filius Fulcherii, tunc temporis dominus Fracte Vallis et Hamelinus frater eius concesserunt nobis; qui etiam Nivelo misit a Montiniaco castro Girardum avunculum suum, ad dividendam et determinandam memoratam terram et prata et aquam, qui Girardus totum memoratum donum et venditionem nobis concessit, et iussu domini Nivelonis, homines istos de Fracta Valle quorum subscripta sunt nomina, ad dividendam predictam terram duxit. Isti autem fuerunt ex parte Nivelonis: Guarinus de Fracta ValleStephanus de Monte FoletoHubertus de BuxoHugo PalestellusMatheusOdo PaganusHainricus frater eiusRainerius venatorGradulfusHerveus GrivellusRainaldus frater eius. Ex parte vero monachorum fuerunt hi: lngelricus maiorBernardus de CarcohuMartinus famulus de Vindocino - Herveus privinnus eiusRotgerius de Sancto LeobinoArnulfus de Sancto HilarioHermundusMainardus molendinariusGaulterius filius eius. Quod donum et quæ venditio facta sunt per manum domni Bernardi monachi nostri tunc panetarii, et domni Gausberti Ludovici, monachi nostri, prioris de Camarcio. Sciendum preterea quod predictus Almarus Michael qui remanebat, tam pro se quam etiam pro fratre suo Roberto qui volebat post parum in Jerusalem ire cum exercitu Christianorum contra paganos eunte, fecit se ipsum fideiussorem nobis, et apud Fractam Vallem ubi divisio supradicta facta est, ipsis eisdem testibus qui et divisionis sunt, et in capitulo nostro similiter ipsis testibus quos in capitulo fuisse descripsimus, quod scilicet memoratum donum et venditionem ab omni calumnia adquietaret. Sed et Rainaldus Rufus se nobis fecit fideiussorem apud Vindocinum, audientibus eisdem testibus quos concessioni suae prescriptae interfuisse notavimus, quod predictas res nobis semper ab omni calumnia acquietaret.