Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 100

Le chevalier Hugues de Vendôme et sa femme Adile donnent à Saint-Martin, par amour de Dieu et pour le pardon de leurs fautes, une partie de leurs bénéfices, comprenant des terres, des églises et des alleux. Quelque temps après, leur fils Foucher étant venu confirmer et déposer la donation sur l’autel du Saint, reçoit de l’abbé un cheval, tel qu’il avait été convenu entre eux.
Datierung: Um 1047

NOTICIA FULGERII FILII HUGONIS.

Notum fieri volumus omnibus nostris successoribus, quod quidam miles de Vindocino, Hugo nomine, necnon et uxor eius (alias eius coniux) Adila, suorum reminiscentes peccatorum ut eis Deus propitiari dignaretur, pro eius amore contulerunt Sancto Martino Maioris Monasterii de suis beneficiis, videlicet terras et ecclesias atque alodos. Deinde aliquanto temporis spacio interiecto, filius eorum nomine Fulcherius, ad Sanctum Martinum veniens, res superius memoratas loco Maioris Monasterii pro sui patris ac matris redemptione, et ipse favendo, concessit, et donum super eiusdem Sancti altare posuit. Quo utique facto, ut concessa firmius in posterum perdurarent, dedit ei domnus abba quendam equum qualem inter se concorditer invenerunt. Nomina vero illud fieri videntium et audientium subterscribere curavimus. S. Fulcherii, qui hanc notitiam firmavit, et super altare Sancti Martini posuit. S. Huberti Andecavensis episcopiS. Radulfi Fratris Otgerii de ViariisS. Radulfi vicecomitis de VindocinoS. Huberti filii FrodonisS. Herberti BarbeS. Guarini clericiS. Algerii cierici de MorennaS. Rainaldi filii Burchardi GeneS. Hildeberti coqui.