Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 46

Hugues et Archard, fils de Gaudric, et Hugues Cadebert, leur oncle, revendiquaient aux moines le quart de l’église du Sentier et tout ce que leur avait vendu Hugues d’Axia, leur cousin; mais Achard ayant été tué, les autres, pour le repos de son âme, laissent aux moines la paisible jouissance de ce qu’ils leur réclamaient.
Datierung: 1065

NOTICIA DE QUARTERIO ECCLESIE DE SEMITARIO QUEM VENDIDIT NOBIS HUGO FILIUS GAUSBERTI.

Pateat successoribus nostris, habitatoribus scilicet Maioris huius Monasterii Sancti Martini post nos futuris, quod Hugo filius Gaudrici et Archardus frater eius et Hugo Cadebertus eorum avunculus, calumpniabantur nobis quarterium ecclesie de Semitario et totum quod vendiderat nobis Hugo filius Gausberti de Axia, consanguineus eorum. Occiso autem Archardo, quicquid calumpniabantur nobis iam dicti frater eius et avunculus solidum et quietum clamaverunt nobis pro anima illius. Actum apud Lavarzinum anno ab Incarnatione Domini MLXV. Testibus istis.