None
Datierung: 1084-1100
Scire debetis, si qui fueritis posteri nostri Majoris scilicet Monasterii monachi, quod Benedictus quidam famulus noster, cum ingenuus esset, devenit servus Sancti Martini, et domni abbatis Bernardi, et omnium monachorum Sancti Martini, in capitulo nostro. Et pro eo, donavit ei domnus abbas Bernardus unum arpennum vineae, ad suum perhabere, tali conditione, ut si ipse Benedictus infirmaretur in servitio Sancti Martini, aut ad tantam paupertatem deveniret, quod vendere cogeretur, si monachi emere vellent, viginti solidos eis levius daret quam aliis. Sin autem, per licentiam domni abbatis, venderet cui vellet ex nostris hominibus quantum plus posset, nam extraneo nullatenus vendere poterit. Alterum arpennum tenebat a nobis in fevo, quem concessit ei domnus abbas in vita sua tantum, similiter in fevo, sicut prius tenuerat. Hujus rei testes sunt: Hubertus cellararius, Galterius Camailardus, Sanzelinus, Hilgodus.