Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 118

None
Datierung: Circa 1096

RECOGNITIO GALTERII ERMENTRUDIS SERVI NOSTRI.

Notum sit omnibus quod Galterius Aremtrudis de Relliaco dixerat se non esse servum Beati Martini Majoris Monasterii et nostrum, scilicet ejus monachorum: unde penitens venit in capitulum nostrum, conductu domni Hatonis fratris nostri, tunc prioris Relliaci; et positis IIIIor denariis super caput suum, recognovit se servum Beati Martini esse atque nostrum, vidente Johanne hospitalario.