Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 87

None
Datierung: 1032-1064

DE RAHERIO

Notum sit universis successoribus nostris quod famulus quidam, ex parentibus liberis ortus, nomine Raherius, cum uxore sua nomine Letgardi, amore divino compunctus, ut sibi benignitas Dei, apud quem personas nullius acceptio, sed uniuscujusque respicitur meritum, propiciari dignaretur, semetipsum pro amore illius tradidit in servum Sancto Martino Majoris Monasterii; ea videlicet ratione, ut non solum ipse, verum etiam Omnis ex eo nascitura progenies, jure perpetuo abbati Majoris Monasterii atque fratribus ejusdem loci conditione servili famuletur. Ut autem haec sui traditio certior et evidentior appareret, ipse signorum etiam cordas collo suo circunferens, et pro recognitione servi IIIIor de capite proprio denarios super altare Sancti Martini ponens, semetipsum omnipotenti Domino sic optulit. Nomina vero testium qui traditionem hanc videntes et audientes affuerunt, subter inserta sunt. Richardus major. Guarnerius major. Otbertus senior. Otbertus junior. Guarinus clericus. Guasmarus clericus. Anseisus collararius. Hildebertus coquus. Hildegarius mariscalcus. Frogorius mariscalcus. Bernardus. Giraldus. Horveus. Constantius.