None
Datierung: 1032-1064
Notum sit universis successoribus nostris quod famulus quidam, ex parentibus liberis ortus, Odilo nomine, compunctus amore divino, ut sibi benignitas Dei, apud quem personae nullius acceptio, sed uniuscujusque respicitur meritum, propiciari dignaretur, semetipsum pro illius amore tradidit Sancto Martino Majoris Monasterii; ea videlicet ratione, ut non solum ipse, verum etiam omnis ex eo nascitura progenies, jure perpetuo abbati Majoris Monasterii atque fratribus ejusdem loci conditione servili famuletur. Ut autem haec sui traditio certior et evidentior appareret, ipse signorum etiam cordas collo suo circunferens, et pro recognitione servi IIIIor de capite proprio denarios super altare Sancti Martini ponens, semetipsum omnipotenti Domino taliter obtulit. Nomina vero testium ipsorum qui traditionem istam videntes et audientes affuerunt, ordine certo subter inserere curavimus. Richardus major. Rotbertus major. Rainaldus major. Otbertus cellararius. Otbertus camerarius. Boselinus pistor.