Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 51

None
Datierung: 1046-1064

DE ALBERTO SERVO LIBERO FACTO.

Quoniam retributionem a piissimo Domino pro factis reddendam nobis credimus, observare debemus ne ab jugo colla declinemus. Itaque prout facultas suppetit, debemus quae karitatis sunt prompto animo facere. Quapropter ego Gelduinus gratia Dei vicecomes quendam juris mei servum nomine Albertum, pro divino amore ac redemptione meae animae, meique filii Harduini, et animabus meorum parentum a jugo debitae servitutis absolvo potestatisque propriae, ac si ingenuum procreatum parentibus de caetero fore censeo, annuentibus ad hoc domino meo Tetbaldo comite, de cujus eum beneficio tenere videbar, simulque filio meo Ebrardo. Sit itaque liber ab hodierna die et deinceps, ex nostra permissione, nec michi nec alicui meorum vel extraneorum invitus aut coactus cogatur servire, sed quemcunque advocatum habere voluerit, utpote libertatis decore donatus, habeat absque ullius calumniatoris contradictione. Si quis vero meae originis, aut aliquis, quod minime fore credo, huic cartae contraire temptaverit, Dei iram incurrat, nullumque sum praesumptionis effectum obtineat. Quae ut majore firmitatis vigore subnixa per succedentia secula apparent, crucis signaculo manu propria eam subter firmavi, et supradicto seniori meo, meaeque uxori, filio quoque meo atque fidelibus meis roborandam tradidi. S. Signum Ermengardis comitisse. S. Gerduini vicecomitis. S. Ebrardi filii ejus. S. Ebrardi filii Ebrardi. S. Hugonis fratris ejus. S. Adeladis sororis eorum. S. Guarini Tyrensis filii. S. Rotberti de Sancto Leodegario. S. Girardi filii ejus. S. Gualterii de Buslo. S. Rotrochii filii ejus. S. Airardi. S. Guitterii. S. Ansaldi vicarii. S. Ivonis fratris ejus. S. Gauscelini de Frainvilla. S. Herbranni. S. Tetbaldi prepositi. S. Gisleberti militis ejus. S. Guarini senescalis. S. Girardi Budelli. S. Fulcherii filii ejus. S. Ilberti filii Nivelonis. S. Fulcherii fratris ejus. S. Girardi fratris ejus. S. Mainerii. S. Guascelmi presbiteri. S. Hugonis vicecomitis. S. Hilgodi filii episcopi. S. Guidonis filii Gauscelini. S. Lamberti de Calvo Monte. S. Alberti abbatis. S. Genzonis monachi. S. Hildegarii presbiteri. S. Guillelmi clerici. S. Fulcradi presbiteri. S. Sigemundi presbiteri. S. Guarnerii presbiteri. S. Guidonis clerici. S. Symonis. S. Mainerii.