Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 33

None
Datierung: 1080-1111

PELOQUINI INSULAE DOMINI, DONATIO VILLAE DE DUOBUS LUCIIS.

Notum esse volumus omnibus sancti Pauli apostoli Cormaricensis monasterii fidelibus quia dominus Peloquinus, qui erat dominus castri quod dicitur Insulae, habebat fratrem nomine Thomam quem volebat facere monachum; et venit in capitulum nostrum et adduxit secum illum fratrem suum et plures de suis hominibus, et rogavit dominum abbatem Guidonem qui illo tempore erat et totum conventum fratrum, ut susciperent illum suum fratrem; et domnus abba Guido et omnes fratres voluntarie annuerunt quod petebat. Ipse ergo Peloquinus dedit tunc Deo et sancto Paulo, pro anima sua et patris et matris suae, et maxime pro illo fratre suo quem supra dicimus, omnia quae habebat apud villam quae vocatur De Duobus Luciis, hoc est: in ecclesia, in sepultura, in dominatione totius burgi, in terris, vineis, in furno, etiam omnes colibertos masculos et feminas, hoc est Morinum suum prepositum et alios. Omnia ut diximus quae habebat apud illam villam dedit nobis preter decimam suam. Dedit etiam nobis paleam decima: suae. Preterea dedit nobis apud Villenam, decimam de illa terra in qua jam dudum fuerunt vineae de quibus habebamus decimam antequam extirparentur. Dimisit etiam nobis, quia si unquam voluerit mittere monachos in ecclesia Sanctae Mariae de Riparia, quae sua est, non mittat ibi alios quam Sancti Pauli monachos. Hujus conventionis testes fuere multi homines et maxime totus fratrum conventus. Hanc donationem firmavit veniens in capitulum Bartholomeus frater ipsius Peloquini, dante ei domno abbate Guidone equum quendam ac beneficium loci ut libentius concederet. Ille autem non solum ea quae frater dederat, verum etiam quae attavus et avus ac pater ejus Archembaldus Borellus dederant, letus annuit, ac de eodem capitulo exiens, concessionis donum super altare sancti Pauli deposuit. Hoc viderunt et audierunt dominus Peloquinus, Aimericus filius Ivonis, Stephanus de Valle, Odo de Columbers, qui cum eo ad curiam comitis ibant apud Lucas castrum; de nostris vero: Aimericus major, Richardus hospitalarius, Stephanus Agass, Rainaldus coquus, Clemens carpentarius, Sanctio filius Ingelgerii et alii multi.