Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 33

None
Datierung: 1032-1064

DE GIRARDO FABRO.

Notum sit universis successoribus nostris quod famulus quidam, ex parentibus liberis ortus, nomine Giroardus, faber, cum uxore sua nomine Adeladi et filiis eorum Durando et Rainaldo et filia nomine Letgardi, amore divino compuncti, ut sibi benignitas Dei, apud quem personas nullius acceptio, sed uniuscujusque respicitur meritum, propiciari dignaretur, semetipsos pro amore illius tradiderunt in servos Sancto Martino Majoris Monasterii; ea videlicet ratione, ut non solum ipsi, verum etiam omnis ex eis nascitura progenies, jure perpetuo abbati Majoris Monasterii atque fratribus ejusdem loci conditione servili famulentur. Ut autem haec sui traditio certior et evidentior appareret, ipsi signorum etiam cordas collis suis circumferentes, et pro recognitione servorum IIIIor de capitibus propriis denarios super altare Sancti Martini ponentes, semetipsos omnipotenti Domino sic optulerunt. Nomina vero testium qui traditionem hanc videntes et audientes affuerunt, subter inserta sunt. Richardus major. Guarnerius major. Otbertus senior. Otbertus junior. Guarinus clericus. Gausmarus clericus. Ansegisus cellararius. Hildebertus coquus. Hildegarius mariscalcus. Frotgerius mariscalcus. Bernardus. Giraldus. Herveus. Constantius.