Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 31

None
Datierung: 1032-1064

DE FULBERTO COLIBERTO.

Notum fiat fidelibus universis et maxime successoribus nostris quod miles quidam de castro Lavarzino, Rotbertus nomine, cum defunctus fuisset, a filiis suis Huberto et Hugone Majus Monasterium sepeliendus apportatus est. Quem cum monachi Sancti Martini, gratia magis familiaritatis antiquae quam dono alicujus terrenae substantiae, sepelissent, tamen ne penitus gratis concessa videretur eadem sepultura, supradicti defuncti filii quendam Sancto Martino colibertum dederunt nomine Fulbertum, et de suo dominio in monachorum transfuderunt servitium. Quod caeteri quoque Rotberti filii, fratres supradictorum Huberti et Hugonis, videlicet Fulcherius et Rotbertus, libenter annuerunt, et in perpetuum ratum fore sanxerunt. Data est etiam illis omnibus societas beneficii Majoris Monasterii in retributionem coliberti donati. Cujus donationem Bernardus de Sancto Aniano, de quo eam fratres supradicti tenebant, auctorizavit, et uxor ejus nomine Alburgis, nec non et filii eorum Gualterius et Bernardus. Horum omnium testes subscripti sunt. Richardus major. Guarnerius major. Bernardus hospitalarius. Rainerius homo supradictorum fratrum. Guillelmus frater ipsius Fulberti.