Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 24

None
Datierung: 1064-1084

NOTITIA DE CONCORDIA CUJUSDAM DOMUS NOSTRAE, QUAM VENDIDIT GUILLELMUS SERVUS NOSTER APUD CHAMARTIUM.

Notum sit fratribus nostris, Majoris scilicet Monasterii monachis, quod quidam servus noster, Gaufredus nomine, manens apud Chamartium, cum moreretur, reliquit domum suam et duos liberos. Quibus mortuis, cum esset de cognatione ejus qui domum illam hereditare deberet, vendidit eam quidam servus noster Guillelmus, qui pueros illos nutrierat. De qua re, cum movisset ei calumniam Odo monachus noster, prepositus tunc illius obedientiae, venerunt inde ad placitum, et judicatum est quod deberet nobis reddere domum nostram. Sed ille cum non posset eam recuperare ab eo cui vendiderat, dedit nobis pro illa, quandam domum suam sitam in via publica, ita ut, quamdiu ipse viveret dimidiam, et uxore ejus quamdiu ipsa viveret dimidiam teneret, uno defuncto dimidia, utroque autem mortuo, tota ad nos rediret. De qua domo fecit donum primum monacho nostro, deinde super altare. Et pro recognitione hujus rei dabit nobis omni anno XIIcim denarios, sex ad Natale Domini, alios sex ad Natale sancti Johannis. Hanc concordiam fecerunt inter nos et illum Lambertis et Gislebertus vicarii, quos ille adduxerat de parte sua, qui et hujus rei testes sunt. Isti quoque sunt hujus rei testes: Goscelinus de Brissarto, Balduinus mercator, Balduinus Grossus, Hugo pellitarius, Guarinus Borbellus, Ernulfus pistor, Tetbaldus filius Ernulfi. De nostris quoque: Nivardus major, Hugo cellerarius, Herveus minister, Tetbaldus filius Ernuldi, Bernardus serviens.

Acta sunt haec per manum Odonis et Stephani monachorum.