Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 21

None
Datierung: 1032-1064

DE QUADAM COLIBERTA ROTBERGI NOMINE, QUAM VENDIDIT GAUSBERTUS SANCTO MARTINO.

Notum fieri volumus omnibus diffusae per orbem terrarum ecclesiae Christi fidelibus, tam his qui vivunt, quam illis qui post nos futuri sunt, maxime loci nostri successoribus, ad quorum quam plurimum noticiam pervenire satagimus, quod quidam homo Gausbertus nomine de Prulliaco, quandam colibertam suam cui nomen Rotbergis, quam sibi Vitalis homo Sancti Martini acceperat in uxorem, pro redemptione animae suae, et pro remedio animarum patris sui et matris suae, scilicet Johannis et Adilonis, de dominio suo in dominium Sancti Martini traduxit, ut habeat et mulierem, sicut prius habebat virum, fructumque qui ex eis prodiit vel processurus est, possideat jure perpetuo. Fuit autem ipsa mulier nata de alodo ipsius Gausberti, qui vocatur Geiacus. Accepit vero pro hac re ipse Gausbertus XXti solidos. Et ut haec carta firma et inconvulsa permaneat, ipse eam subter firmavit, et dominis suis atque bonis hominibus firmare rogavit. Si quis autem fuerit qui hanc cartam inquietare vel infringere voluerit, in primis iram omnipotentis Dei et Beati Martini et omnium Sanctorum incurrat, et quod petit non vindicet, sed cui litem intulerit, auri libras LXta coactus exsolvat. Hoc autem factum est sub domno Alberto abbate Majoris Monasterii qui etiam procuravit de pecunia Sancti Martini precium quod datum est pro femina illa. Nomina testium qui viderunt hoc et audierunt, haec sunt. Signum Gausberti qui hanc cartam fieri jussit. S. Adilois matris ejus. S. Gausfridi senioris de Prulliaco. S. Almodis uxoris ejus. S. Guidonis. S. Guaninci. S. Fulcradi. S. Uncberti Infunduti. S. Agne uxoris ejus, sororis scilicet ipsius Gausberti. S. Archembaldi. S. Samuhelis. S. Godefredi. S. domni Rainaldi abbatis. S. Johii monachi qui hanc scripsit cartulam. S. Ulgerii monachi. S. Rainardi monachi et caeterorum fratrum de Prulliaco.