Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 9

None
Datierung: 1032-1060

DE ULGERIO ET OTBERTO SERVIS, QUOS CALUMNIABATUR GAUFREDUS CORVESINUS.

Nosse debebitis, si qui eritis posteri nostri Majoris scilicet hujus habitatores Monasterii Sancti Martini, Gaufredum militem quendam Blesiacensem, cognomento Corvesinu, duos servos Sancti Martini, Ulgerium scilicet et fratrem ejus Otbertum diu calumniasse. Post diuturnas autem calumnias, ita inter nos convenit, ut ille Vque solidos acciperet, servi vero supradicti in Sancti Martini dominium devenirent, quod et filii ejus concesserunt Gaufredus, Herveus et Teduinus. Verum, ne amplius in hujusmodi calumniam prorumpere potuisset, hec eorum nomina qui huic conventioni interfuerunt, subnotavimus: Hugonem filium Guarnerii, Sentarium Loripedem, Hilgodum Securim, Odonem Landanum, Gausbertum majorem.