Charte notice de l’accord intervenu entre les moines de Bellême et Hervieu et Foucault, chevaliers, au sujet d’un trait de dîme, à Dancé, et de la terre de Dourdoigne. [Biens situés à Dancé]
Datierung: 1124-1137
Notum fieri cupimus presentibus et futuris quod Herveus et Fulcodius, duo milites, tenebant de nobis et de monachis nostris Belismensibus tractum decime de Damceiaco et totum stramen ejusdem decime, et etiam quatuor sextarios frumenti habebant. Monachi autem nostri Belismenses calumniabantur eis quandam terram, que vocatur de Dordonia, conquerentes per violentiam et auxilium dominorum de Vilereto ipsam terram a prefatis duobus militibus injuste sibi auferri. Contigit ergo quadam vice ut dominus Guillermus tunc temporis Majoris Monasterii prior in partes Belismenses pergeret, comitantibus eum duobus monachis Majoris Monasterii, Odone scilicet, fratre predicti Hervei, et Johanne Saraceno. Adiens ergo duos prefatos milites apud Damceiacum, et de tractu jam dicte decime sermonem cum eis conferens, tandem ad hunc usque in finem sermo utrorumque perductus est ut ipsi milites in manum ejusdem Guillermi prioris dimitterent monachis tractum decime, et totum stramen, et quatuor frumenti sextarios. Hec itaque prefati milites monachis perpetuo jure deinceips possidenda concedentes, monachi e contra militibus ipsis prefatam terram de Dordonia, quam eis calumniabantur, perpetuo habendam concesserunt, ita tamen ut decimam ipsius terre monachi semper habeant, et terragium etiam ipsi milites et heredes ipsorum in grangiam semper faciant affere monachorum. Hujus rei testes : pater Guillermus, prior, et monachi qui cum eo erant, Odo scilicet, sepefati frater Hervei, et Herveus senex, pater ipsius Hervei et Odonis, Johannes Saracenus, Evanus prior Belismensis, et Thomas, socius ejus. De laicis ex parte monachorum : Gauffredus de Curte Tealdi, Gaudinus famulus Guillermi prioris, Bozardus famulus Belismensis, Raimbertus Carpentarius. Ex parte Hervei et Fulcodii : Hugo dominus Vilereti, qui hoc ipsum concessit ; Hugo de Sisseio, Radulfus de Pereio, Paganus Trochetus, Popardus pellitarius, Herveus Cum-Barba et multi alii. Post non multum autem temporis prefati duo milites in Capitulum Majoris Monasterii in festivitate hiemali venerunt et omnia superius prelibata, in manu domni Odonis abbatis, denuo dimiserunt, vidente et audiente omni Capitulo, presentibus etiam laicis hominibus istis. Gauffrido, armigero ipsius Hervei, Petro Burdone, Petro Morani, Landrico, Bozardo famulo Belismii et aliis multis.