Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Concession faite aux religieux de Marmoutier par Girard, évêque de Sées, de l’église de N.-D. de Bellême avec toutes ses dépendances et appartenances. [Union de Saint-Léonard et de Saint-Martin]
Datierung: 1145

Omnia que in tempore fiunt cum tempore transeunt, et sicut ipsi homines, ita etiam dilabuntur et excidunt memoria facta eorum. Sicut enim sapiens ait : quum generatio vadit et generatio advenit, solent que fiunt, nisi litteris annotentur, multociens oblivisci. Hugus rei gratia ego Girardus, Dei misericordia Sagiensis episcopus, commendo memorie presentium et transmitto ad posteros noticiam, per presentis pagine monimentum, quod ecclesiam Beate Marie infra Castrum Belismense sitam, cum vineis, et bosco, et terris et pratis, et omnibus ad eam pertinentibus, Sancto Martino et ecclesie ac conventui Majoris Monasterii donavi et in perpetuam possessionem habere concessi. Et ut ratum et irrefragabile futuris generationibus perseveret, per presentem cartulam sigilli nostri impressione signatam pontificali auctoritate firmavi. Actum anno incarnati Christi MCXLV, pontificatus nostri primo.