Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Charte notice du jugement rendu par Serlon, évêque de Sées, qui confirme à Guillaume, prieur de Saint-Léonard, le droit de doyenné et de toute justice épiscopale dans le cimetière et le bourg de Saint-Martin-du-Vieux-Bellême. [Union de Saint-Léonard et de Saint-Martin]
Datierung: 1092-1100

Sciant cuncti presentes et posteri sequuturi quod Guillelmus prior Sancti Leonardi seu Bi Martini Veteris Belismo ex viro quodam uxorem habente, Ulrico nomine, qui cum alia muliere similiter virum habente concubuerat, justitiam ut decanus fecit, videntibus et audientibus cunctis qui hoc videre et audire voluerunt. Quapropter in iram commotus Johannes Belismi decanus ad placitum eum fecit invitare coram Sagiensi episcopo, domino videlicet Sarlone, qui apud S. Frogentium erat ipsa die. Prior vero invitatus ad episcopum perrexit ; ibique decaniam, sanguinem, et infracturam, et omnem episcopalem justitiam ex cymiterio vel villa B. Martini-Veteris-Belismi per censum unius libre turis et unius piperis quam reddunt monachi B. Martini in festivitate sancti Gervasii deraisnavit. Ea tamen ratione fecit deraisnamentum per episcopi respectum, quatinus si usque ad primum diem dominicum vidisset prior episcopi nuntium, decebat eum venire ad placitum ; sin autem justiciam suam faceret ad libitum. Hec audierunt : Ex parte episcopi : ipse Johannes decanus, Odo de Clino Campo, Fulco episcopi clericus, Hugo episcopi propositus et alii plures clerici sive laici. Ex parte Guilelmi prioris : ipse Guilelmus. Gaufredus presbiter, Beringerius Canutus, Albertus de Spereia, Lancelinus et Guilelmus famulus. Preterea vero ante supradictum diem dominicum mandavit episcopus priori per donnum Albertum et Lancelinum ut justiciam suam faceret secundum suam voluntatem, quod et fecit. Accepit enim ex habere mulieris adultere unum bovem et vaccam cum vitula, ne alii qui hec audissent talia deinceps facere presumerent.