Donation par Guillaume de Passavant, évêque du Mans, aux moines de Marmoutier, de plusieurs immeubles et de plusieurs rentes pour leur permettre de s’établir dans la rue la Bretonnière, au Mans.
Datierung: 1180
Willelmus, Dei gratia Cenomanensis episcopus, universis fidelibus salutem. Nos intelligentes nostri officii esse personas religiosas diligere et elemosynas que eis maxime in parrochia nostra legitime assignate sunt fidelius conservare, notum fieri curavimus quod cum monachi Majoris monasterii, viri religiosi, vite eorum merito nobis sincera caritate devincti, in civitate Cenomanensi ad quam pro multis negotiis eos oportet sepe divertere, nullam domum penitus haberent, nos pio affectu eis compatientes, in suburbio civitatis nostre, in burgo videlicet qui dicitur Britonaria, vineas quasdam et plateas quas conquisieramus et duos denarios censuales qui de platea Pagani Dallines nobis debebantur, et sex denarios censuales in domo Archerii, et universa que ibi habebamus prefatis monachis, ad edificandas domos eorum et ecclesiam pro se et familia ipsorum, in perpetuum dedimus et concessimus. Ad sustentationem vero monachorum ibidem Deo servientium patronatum ecclesie de Dahaus et duas partes oblationum illius in quinque festivitatibus anni, videlicet in Pascha, in festivitate Omnium Sanctorum, in nativitate Domini, in purificatione sancte Marie, in festo sancti, et duas partes primitiarum et decimarum et dominium et furnum predicte ville de Dahaus, ecclesiam quoque de Campessant et tertiam partem decime illius parrochie, que omnia de manu laicali extraxeramus, predictis monachis in perpetuum dedimus et concessimus. Patronatum quoque ecclesie de Mosterolio et tertiam partem decime illius parrochie et duas partes decime terre illius que dicitur Landis, et duas partes decimarum de Cruce que est in parrochia de Conerreio, in annona et vino et omnibus primitiis sicut ea tenebamus et XXV solidos Cenomanensium quos in ecclesia de Melleio singulis annis percipiebamus, et universas decimas quas in parrochia de Chantrineio habebamus, que omnia similiter de manu laicali extraxeramus, predictis monachis et monasterio eorum in perpetuam elemosynam dedimus et concessimus. Preterea quia memorati fratres ejusdem loci, augustia in quo jam sue habitationis fundamenta jecerant, nimium artabantur, Lambertus, abbas et canonici Belliloci, vicum quemdam quem in vico Britonnarie, in feodo Guidonis Harengot, habebant et pratum quoddam quod habebant juxta domum leprosorum quod Paganus Garoti tenebat, nobis dederunt et concesserunt et nos jam dictis fratribus vicum ipsum cum omnibus que ad eum pertinebant, et pratum etiam in perpetuam elemosynam assensu capituli nostri et capituli Belliloci dedimus et concessimus. Nos autem ne recepti a canonicis illis beneficii existere videremur ingrati, in recompensationem illius rei ecclesiam de Roillon et decimam Calidi furni que de manu laicali extraxeramus, eisdem canonicis in perpetuum dedimus et concessimus. Universas donationes istas a nobis factas concesserunt Nicholaus decanus et capitulum ecclesie nostre. Nos quoque ut hoc ipsum fidelius in perpetuum conservetur, id litteris annotari et sigillo nostro fecimus communiri. Hujus rei testes sunt Benedictus archidiaconus, Guillelmus archidiaconus, Petrus archidiaconus, Paganus Garoti, Bernadus capellanus episcopi, magister Ernaudus, Lisiardus canonicus, Helias Rigaut, Rainaldus cantor, Guillelmus de Marceio, Guillelmus scriptor; de monachis: Gervasius bajulus, Petrus nunc prior Sancti Martini Cenomanensis.