Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire manceau de Marmoutier, Tome Second, Troo, Nr. 1

Fondation de Notre-Dame de Troo par Foulque V, comte d’Anjou, et sa femme Erembourg.
Datierung: 1124 Vor 05 26

Anno dominice incarnationis M C XX IIII quo comes Andegavensium Fulco, filius alterius Fulconis cognomento Richinni, cepit castrum Girardi Berlau, id est, Monasteriolum, cogitans hec et multa sibi prospere evenire Dei adjutorio precedente et subsequente, decreverunt tam ipse idem Fulco quam nobilis uxor ejus nomine Aremburgis, filia Elie, Cenomanorum comitis, quam quia eam duxerat uxorem ipse Fulco Cenomanensium comes erat, ut pro Dei amore aliquid beneficii perpetualiter permansuri servis Dei pro sua concederent suorumque filiorum Gaufridi et Helie salute tam temporali quam eterna, ad quod prae ceteris elegerunt monachos Sancti Martini Majoris monasterii, et in castro Troo nomine quod tunc edificabant, dederunt eis in elemosyna quiete et libere perpetualiter possidenda locum aptum et spatiosum ad edificandum ecclesiam et officinas et viridarium et cetera que videntur monachorum habitationibus necessaria esse. Dederunt etiam eis totam decimam cujuscumque annone sue et vini de eodem castro, sed et decimas molendinorum et furnorum et mercatorum seu feriarum suarum, passagiorum quoque et, ut brevi omnia concludam, omnium redituum suorum quos habebant vel habituri erant in posterum in tota castellaria ejusdem castri, excepto quod de placitis sive occasionibus injustis quibus suos vel alios sepe vexant domini seculares. Dederunt preterea eis terram solutam et quietam ad viginti hospites hospitandos, qui tandiu erunt soluti et quieti ab omni consuetudine reddenda monachis quandiu et ceteri homines ejusdem castri nullam comiti consuetudinem reddent; quando vero homines comitis incipient reddere ei consuetudines suas, tunc et homines monachorum illis similiter reddent. Nam in ipso castro et in tota castellania ejusdem castri nullam prorsus consuetudinem reddent nisi monachis tantum. Hoc donum fecerunt in camera domni Willelmi, abbatis Majoris monasterii, cum aliquando illuc venissent ad eum visitandum, qui ibidem quartanis febribus tenebatur, ubi et praedictus abbas medietatem redituum de obedientia Sancti Laurentii de Gastina et de obedientia Semitarii concessit pertinere obedientie de Troo, idcirco videlicet quod comes et comitissa promiserunt se de suis reditibus undecumque tantum se daturos illi obedientie ut ordo et conventus ad minus duodecim monachorum ibi teneri posset secundum usum Majoris monasterii. Preterea promiserunt se custodire et defensare easdem obedientias pro posse suo ab omnibus malefactoribus, nihil tamen inde requirentes nisi orationes monachorum et remunerationem a Domino. Unde et Hugoni, domino Ambasiaci, et Petro, domino Montis Aurei, qui presentes ibi erant, statim precepit et rogavit quatenus ipsi illis obedientiis et habitatoribus earum monachis sive laicis nec per se nec per suos noceri permitterent, sed pro Dei amore et suo adjuvarent, quod et ipsi se facturos promiserunt. Hec viderunt et audierunt ex parte comitis et comitisse Willelmus Burellus canonicus, Hugo de Ambasiaco, Jaquelinus de Malliaco, etc.; ex parte domni Willelmi abbatis Willelmus prior, Laurentius prior, Gauterius Compendiensis, Hugo hospitalarius, Petrus de Comburneo, item Gaufridus, abbas Vendocinensis, etc.