Confirmation par Rotrou de Montfort de la donation de 7 sous mansais de cens faite par Geoffroy Chapel et sa femme Julienne.
Datierung: 1196
Ego Rotro, dominus de Monteforti, notum fieri volo universis qui presens scriptum viderint vel audierint, quod Gauffredus Chapel et Juliana, uxor ejus, dederunt Deo et beate Marie et monachis Majoris monasterii, pro salute sua et antecessorum suorum, in presentia mea, septem solidos cenomanensium censuales apud Torceyum annuatim percipiendos: in festivitate sancti Johannis Baptistae sex solidos, et in festo sancti Remigii duodecim denarios, assensu filiorum suorum Pagani scilicet, Guillelmi, Herberti et Johannis, cum gantis et venditionibus et omni justitia usque ad baculos campionum tradendos in feodo Guidonis de Lathora et Gauterii Anglici, ipsis assentientibus et concedentibus. Ego vero de cujus feodo movet hec elemosyna pro amore Dei et reverentia beati Martini, ad preces et petitionem ejusdem Gauffredi et Juliane, uxoris ejus, et filiorum ipsorum prenominatorum, eisdem monachis hanc elemosinam concessi habendam in perpetuum et approbavi. Quod ut ratum habeatur et firmum, presentes litteras sigilli mei munimine roboravi. Hujus rei testes sunt isti: Matheus de Buxo, Guillelmus Beslune, Udo de Buxo, Guillelmus Sodoer, Odobertus Sodoer, Gaufridus Peloin et plures alii. Actum anno gratie millesimo centesimo nonagesimo sexto.