Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

[Ut in memoria, si quando opus fuerit, habeatur, scripto commendare curavinus quod] Rivallonus de Gorron, filius Gaufredi, dedit Deo et beato Martino Majoris monasterii et nobis monachis ipsius ecclesiam de Breceio, [pro anima sua et parentum suorum], et omnia que eidem ecclesie pertinent et quicquid habebat de cimiterio, tali videlicet pacto quod si in prefato monasterii monachilem habitum suscipere voluerit, tribuetur ei; si autem mori eum non monachum contigerit, corpus ejus deferetur sepeliendum ad Majus monasterium. Factum est autem hoc donum ad locum qui Montaneus vocatur, videntibus et audientibus istis quos ipse ad hujus rei testimonium vocavit, Willelmo filio Engebaldi, Willelmo Pisce, Gaufredo filio Odonis, Hugone de Valletorta, Pichoto de Panart, Joanne de Boscoberengerii, Normanno de Vallebersa. Firmatum est etiam hoc concessione Walterii de Meduana apud Filgerias, ubi erat captus, de cujus fevo illud erat. Concessit quoque hoc uxor ejus Adelina et filius eorum Hamelinus, audiente Gaufredo Goiso qui tunc sedebat cum eo super unum equum et alter filius Juhellus; concessionem vero Walterii de cujus fevo illud erat, audierunt Johannes, frater Bencirardi, Letdus infans, [Troserlus, et filius ejus Radulphus].