Fondation par Guillaume des Roches du prieuré du Houx.
Datierung: Vor 1199
Sciant qui presentes litteras viderint vel audierint quod ego Willelmus de Rupibus, miles, Spiritu Dei ductus, dedi et concessi in puram et perpetuam eleemosinam Gaufredo abbati et monachis Maioris monasterii, pro salute anime mee et parentum et fratrum meorum, locum aptum construendis domibus monacorum apud Hussum, manerium meum, a parte meridiane ipsius manerii situm, liberum et quietum et ab omni subiectione et exactione et calumnia mei et meorum in perpetuum emancipatum. Ad victum etiam et vestitum fratrum ibidem omnipotenti Deo pro salute mea et meorum supllicantium et sub regulari habitu degentium dedi in primis et concessi terragium totius terre mee in parrochia de Iupil site. Dedi etiam eisdem fratribus totam terram de Valle Gahet et dimidium arpennum vinee apud Castrum Lidi, que vinea de Grangia dicitur, et panagium porcorum eorumdem fratrum in silva que Burceium dicitur liberum et quietum, sicut ego et homines mei habemus de dono et concessione regis. Usum etiam eiusdem silve tam ad ardendum quam etiam quotiens eis necesse fuerit ad domos construendas et omnia edificia reparanda, sicut et ego habeo ita et ipsis concedo. Ad hec adieci ut in censibus meis cum recepti fuerint in crastinum festivitatis beati Martini hiemalis, iidem fratres centum solidos andegavensium per manum servientis mei sine mora et difficultate aliqua primo recipiant et singulis annis pacifice receptos habeant et possideant, donec eosdem digna commutatione ad gratum et voluntatem iam dictorum fratrum alibi in loco meliori escambiare valeam. Illud quoque servicium quod habebam in enptione quam Philipus presbyter, consanguineus meus, coemerat a quadam muliere Christiana nomine, quamque possessionem seu emptionem eisdem fratribus tanquam eorum condonatus cuncesserat, et ego concessi. Concessi etiam nihilominus eis ut quicquid in dominio vel feodo meo dono vel emptione vel alia aliqua fidelium largicione adquirere poterint, totum pacifice possideant et in perpetuum possessiones, salvis redditibus meis, absque alicuius contradicione habeant hec et alia omnia supradicta cum assensu et voluntate Balduini, nepotis mei, ecclesie Maioris monasterii et fratribus apud Hussum commorantibus libera et quieta et ab omni exactione et calumpnia mei vel meorum emancipata habenda concessi et auctoritate sigilli mei ad maiorem cautelam et posterorum memoriam communiri feci. Ipse etiam venerabilis abbas Gaufridus, considerans devotionem meam, libera et spontanea voluntate, totam decimam bladii et vini quam ab antiquo domus de Castrolidi in parrochia de Iupillis habuerat et etiam XX solidos cenomanensium de censu eiusdem ville domui de Husso perpetuo habendos concessit et donationem suam sicut et ego meam caractere sigilli sui solempniter confirmavit. Porro si forte, quod absit, contingeret quod in iam dicto loco frater aliquis cuius opinio per infamiam notaretur et inde frater ille convinceretur, abbas eum ad petitionem meam amoveret et alium fame sanioris et melioris testimonii loco illius amoti remitteret. Huic autem mee donationi et abbatis alternationi facte interfuerunt probi et nobiles viri Iohannes de Lavardin, Paganus de Bosco, Matheus de Ialia, Hainricus de Mousterol, Gaufredus Desporce, Giscelinus de Tro, Gosbertus Borrel, Asaze, Robertus Mania, Bartelot, Girardus Barrileo, Ricardus de Haia; ex parte monacorum Guillelmus de Vallenosa monacus, Bernardus Puella, Guillelmus Talencaz, Gervasius cellararius, Rainaldus monacus; de laicis Radulfus crasses, Petrus de Bardel, Hainricus coqus, Iohannes de Ospicio, Rogerius, Willelmus Godet et plures alii clerici et laici.