Confirmation par Garsias du Bignon de tous les biens possédés par Marmoutier dans l’étendue de son fief à Torcé, au Bignon et à Villiers-Charlemagne.
Datierung: 1120
Noverint presentes et posteri quod Garsias de Buinun, dum pergeret in Ierusalem cum comite Andegavensi Fulcone iuniore, venit in capitulum nostrum Maioris monasterii cum eodem comite et pluribus aliis baronibus et viris, et post beneficia suscepta et orationes pro eis statutas, recedente comite cum aliis baronibus, remansit idem post eos paulisper cum aliquantis famulis nostris, ibique commendans se singulariter orationibus domni abbatis Willelmi et fratrum totius capituli, dedit et concessit nobis omnia que habebamus in fevo suo, tam de suo dono quam antecessorum suorum, omnia scilicet que habebamus apud Torciacum, apud Buinum, apud Vilerx Caroli Magni et per cetera loca soluta et quieta deinceps possidenda. Ipse vero hec omnia prius nobis dederat et concesserat, sed ne fortassis aliqua occasione vel prava voluntate eius aut sibi succedentium primum domum ipsius in futurum subverti vel violari posset, ad maiorem auctoritatem in ista capituli presentia omnia supradicta dedit nobis, concessit et confirmavit. Ad cuius doni testimonium tenendum et comprobandum tradidit partem cuiusdam virgule in manu domni Willelmi abbatis, per quam revestivit eum de eodem dono, quam etiam recedens ad maiorem evidentiam posuit super maius altare, videntibus istis: Odone de Fontanis, Pagano de Camiliaco, Augerio Cochun, Rotberto Tuegal, Hilgoto parvo, Normanno Burgaut, Hugone de Chiziaco, Iohanne filio Totgerii et Christiano eius fratre, Landrico de Turre, Rainaldo Colunbario.

