Donation par Dreux de Buccellis et sa femme Niva d’une terre sise partie à Lescher et partie à Villepète.
Datierung: 1037 – 1064
Omnibus quoscumque succedentibus saeculis ex mundi naufragio ad huius vere salutis portum divina applicuerit bonitas, litteris voluimus notificari per quos benefactores huius loci, Maioris scilicet monasterii, res aucte sint et ampliate, ut dum noverint quorum adminiculo congregationis corpus in Christi militia temporaliter sustentetur, animabus eorum rependere non negligant unde eternaliter consolentur. Sic namque et fideles ex suorum oblatione optatum sentient remedium, et si quando in eam calumniatores insurrexerint, facilius improbabuntur scripto eis opposito quod de suo quisque fieri voluit in testimonium. Proinde queque a singulis maiora huic loco collata sunt in singulis notata sedulis inveniri poterunt. In hac autem notatum sciat omnis posteritas futurorum quod Drogo de Buccellis et Niva, uxor eius, dederint sancto Martino Maioris monasterii terram ad duos boves, ab omni consuetudine liberam, que sita est in duobus locis appellatis vulgariter uno Lescheri, altero Villapeta. Et ipsam terram ad presens dimidiam annuunt; post suum vero obitum totam derelinquunt. Propter quam rem donaverunt illis domnus Albertus abbas et fratres [in capitulo] societatem et partem omnium bonorum que agunt. Huius rei testes existunt hi quorum nomina hec sunt: Ubertus, Rodulfus, Umbertus, Arnaldus, Theudericus, Garinus clericus, Arnulfus sartor, Walterius cellararius, Hilduinus sartor, Gausfredus coquus, Salomon coquus, Hildebertus coquus, Durandus sanguinator.