Don de la cure de la Gravelle au prieuré de Saint-Martin de Laval.
Datierung: 1155 – 1164
Ratum habeant universi ad quorum notitiam presens pagina pervenerit quod ego Guido, Lavallensis dominus, consilio et assensu domni Guillelmi, venerabilis Cenomanensis episcopi, et fratris mei Hamonis, et uxoris mee Agathe, et filiorum meorum Guidonis atque Siciliae, et etiam fidelium meorum, monachis beati Martini Maioris monasterii et prioratui Lavallensi parrochiatum de Gravella cum capella mea et omnibus ad capellaniam pertinentibus, pro salute anime mee et parentum meorum, in eleemosymam integre dedi et concessi. Dedi etiam terram ad cimiterium et burguum faciendum, ita dumtaxat quod monachi habeant homines burgum illum inhabitantes cum omnibus eorum costumis, secundum consuetudines quas habent in burgo Beati Martini Lavallensis, nec alie ab eis exigantur. A superiori autem parte publice vie terram ad corpora sepelienda ea conditione donavi quod nec monachis nec domino Lavallensi in eodem cimiterio aliquem liceat hospitari, et si quis per monachos occasione aliqua ibidem hospitatus fuerit, costume domini Lavallensis erunt. Similiter et de illis omnibus qui in predicto monachorum burgo, scilicet de Gravella, mansionem non habuerint, consuetudines dominus Lavallensis habebit. Si vero mihi sive alicui successori meo domino Lavallensi in terra monachorum stagnum edificare contigerit, quantum refluxio stagni mei de terra monachorum occupaverit, tantum ad consilium et deliberationem legitimorum hominum prope burgum suum monachis excambiabo. Ad maioris etiam auctoritatis indicium hoc donum super altare Beati Martini Lavallensis cum clavibus eiusdem ecclesie in presentia domni Radulfi, Maioris monasterii prioris magni, et aliorum multorum tam clericorum quam laicorum posui et sigilli mei impressione corroborari feci et eorum nomina qui huic mee concessioni interfuerunt annotari precepi: Ex parte mea: Guillelmus Havart, Guillelmus de Bor, Rotbertus filius Richildis, Paganus Segnore, Robertus de Alodis, Fulco de Altanosia, Guido de Roxeio, [Guillelmus Trossarius, Hubertus Boguer, Iohannes Rufus] et alii multi; Ex monachorum vero parte: Robertus Ermeline, Herbertus tunc prior de Sablolio, Guillelmus tunc prior Lavallensis, [Hubertus Ribot, Gaufridus clericus, Iulianus presbyter de Malo Campo, Radulfus prepositus, Iohannes Chalopin, Simon Trossarius, Marchandus Gaufridus, Rossel] [vicinus et Hugo, famuli Maioris monasterii], et alii multi.

