Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire manceau de Marmoutier, Fontaine-Géhard, Nr. 2

Donation par Barthélemy de Vendôme à Guillaume de Fontaine-Géhard de quatre charruées de terre sises au Perche, au lieu dit Chauvigny.
Datierung: 1116-1132

Scimus quoniam Deus, inter cetera misericordiae mandata, hospitalitatem habendam nobis insinuat, non habentes increpat et in futuro dampnat adtestante aevangelio ubi dicit: «Vulpes foveas habent, volucres celi nidos, filius hominis non habet ubi reclinet caput», et alibi: «Hospes eram et non collegistis me»; habentes autem commendat et in futuro remunerat, quod patet in Loth qui, hospitalitatis caritate ab angelo Domini premunitus, ab incendiis Sodomae liberatus est. Dicit eciam Dominus: «Qui vos recipit, me recipit. Quod uni ex minimis istis fecistis, et mihiEt iterum: «Hospes eram et collegistis me», etc. hec adtendens Bartholomeus de Vindocino pro sui suorumque antecessorum salute, Willelmo de Fonte Gihardi et fratribus suis presentibus et futuris dedit quatuor quarruchas terre in Perticho et ea quae ibi cohabitantibus essent necessaria sicuti prata, aquas, nemus, ad reficiendas domos et ad focum suum et glandum et aream ad molendinum. Et ut libere et canonice istud donum fieret sicut prefatum est, datum fuit et traditum in manu episcopi Carnotensis Gaufridi. Episcopus autem dedit et tradidit in manu Guillelmi de Fonte Gihardi ad opus sui et suorum fratrum solutum de quietum. Huius rei testes adfuerunt Gaufridus episcopus, Hugo prepositus, Bernardus capicerius, Hugo Vindocinii decanus, Gaufridus Vindocinii abas, Paganus Aleri, Gaufridus Grissa Tunica, Vindocinii comes, Archenbaudus preopositus, Frodo de [Sancto] Martino, Willelmus Roiletus, Fulcherius de Ferraria, Gosce[linus], Petrus Machua, Hilgotus pelletarius, Hogo monetarius, Hugo filius [Gaufr]edi. Et ut hoc firmum et inconvulsum persisteret, concesserunt f[ratres s]ui Engelbaudus prepositus, Vulgrinus, Maria, Guaimardus, vir eius. Testes fuerunt Paganus de Fracta valle, Giscelinus dapifer, Hilgotus viator, Vaslinus talandarius, Gualterius de Sancto Martino, Baruncellus.