Accord entre l’abbaye de Marmoutier et Foulque de Bouère, réglant les droits de iustice à exercer sur les bourgeois respectifs des parties et sur les aubains responsables d’actes commis dans le bourg du prieuré.
Datierung: 1065
De vicaria burgi nostri in Boeria apud Motam inter nos et dominum Fulconem hoc convenit, quod homo de tota terra Sancti Martini ad obedientiam de Boeria pertinente ubicumque aut in terra nostra aut in tota terra donni Fulconis forfecerit, forfactum erit nostrum; non iusticiabitur homo noster nisi a nobis. Homo autem domni Fulconis ubicumque in terra Sancti Martini ad obedientiam de Boeria pertinente forfecerit, non iusticiabimus eum nec forfactum nostrum erit. Ita enim homo donni Fulconis in terra nostra liber erit a nobis quomodo et noster ubicumque donnus Fulco terram habet, ab illo liber erit. Viator autem homo scilicet extraneus, si in terra nostra nobis forfecerit aut hominibus nostris, iusticiabimus eum, forfactum nostrum erit. Quod si nec nobis nec hominibus nostris forfecerit, sed extraneis quidem aut etiam hominibus donni Fulconis, non iusticiabimus eum, nec forfactum nostrum erit; iusticiabit autem eum minister donni Fulchonis postquam de terra nostra viator exierit.