Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire manceau de Marmoutier, Ballée, Nr. 1

Donation par Hardouin, curé de Ballée, de l’église du dit lieu et de ses dépendances avec les droits de dîme et de sépulture y afférents, et consentement à la dite donation par Hamelin d’Anthenaise, sa femme Domula et son frère Bordin.
Datierung: 1090

Noverint omnes successores nostri quod Harduinus, sacerdos de capella de Balai, factus noster monachus, dedit nobis Maioris monasterii monachis ipsam ecclesiam cum decima et sepultura et terra et pratis et bosco pertinentibus ad ipsam ecclesiam, concedentibus hoc Haimone de Stratis et uxore sua, unde et in nostro, eos beneficio recepimus, et Hamelino de Altanoisa et uxore sua Domula. Qui Hamelinus fecit nobis hoc donum per unum baculum quem tenebat Herbertus Bordinus, frater eius, annuente hoc eodem Bordino, a quibus habebat Harduinus sacerdos hec que dedit nobis, scilicet ab Haimone unam partem et ab Hamelino aliam. Quapropter dedimus ex charitate ipsi Hamelino LX solidos et uxori eius XL, audientibus et videntibus istis Haimone filio Burchardi et Haimone de Lahune, Hildegario ingenioso et Lisio, sacerdote, et Blanchardo, coco ipsius Haimelini; de monachis Ulrico, Rainaldo et Stephano, eorum famulo.