Sentence de Guillaume de Passavant, évêque du Mans, réglant le différend survenu entre Guy de Laval et Guillaume, prieur d’Arquenay, au suiet de la taille de Beauvais.
Datierung: 1152-1158
Ego Guillelmus, ecclesie Cenomanensis episcopus, omnibus tam futuris quam presentibus notum esse volumus quod querelas quas Guillelmus, prior de Erkeneio, adversus Guidonem de Lavalle habebat super talliata quam Guido volebat habere in terra de Belveher, pro qua boves eius ceperat et eos priorem XVI solidis redimere fecerat, hac compositione sedavimus, quod scilicet prior de Mota Merleti domum quam reclamabat Guidoni quittavit, et Guido gagiavit reddere priori XVI solidos, quos de redemptione boum pro predicta talliata ceperat, necnon et talliatam, quam in terra de Belveher querebat, priori et successoribus eius in perpetuum quictam dimisit.Hoc autem actum est apud Ambrerias ante nos, sub presentia et testimonio Philippi, abbatis Clarimontis, Eustachii archidiaconi, Yvonis magistri scolarum, Iusheli de Meduana et filiorum eius: Gaufridi, Gauterii, Hamelini; Herberti de Borno, [Rueloni capellani Guidonis, Lisiardi de Lavalle decani, Adam de Basogers decani, Adam de Ebrone decani, Herberti de Passeio decani et aliorum multorum].Nos quoque ut illud notum haberetur, sigilli nostri attestatione confirmavimus et munivimus.