None
Datierung: 1066
Notum sit fratribus nostris, Maioris scilicet Monasterii monachis, quod Hamelinus de Lengiaco calumniatus est nobis quasdam vineas, quae sunt in terra nostra in Dunensi, apud Castanethum, dicens illas esse de fevo suo et nos sine auctoramento eius eas teneremus. Nos autem econtra asserebamus illas pertinere ad alodum nostrum de Chamartio. De qua re venimus ad placitum et obtulimus inde facere legem, idem portare iudicium per unum hominem nostrum, quod ita erat sicut nos dicebamus, et cum venissemus ad diem portandi iudicii, et haberemus paratum hominem nostrum, vertimus ad concordiam et dedimus ei L solidos, et ille dimisit totam illam calumniam. Actum apud Lengiacum, anno ab incarnatione domini M LXVI. Huius rei testes, Stephanus monachus, Stephanus alius monachus, Hugo monachus, Alcherius canonicus Sancti Johannis, Germanus canonicus Sancti Johannis. Arnulfus serviens huius Germani, Frumentinus, clericus de Britannia, Godefredus senescalcus Hamelini, Gislebertus de Sancto Johanne, Fulcherius filius Fulconis de Lavarzino. Rainaldus maior de Maceriis. De familia nostra: Rainaldus de Chamartio.