None
Datierung: 1271
Universis presentes litteras inspecturis ego Lucia, relicta Stephani de Corserant quondam militis, vidua, salutem in Domino. Noveritis quod ego do, confero et concedo in elemosinam puram et perpetuam abbati et conventui Maioris Monasterii Turonensis, quintam partem omnium decimarum bladorum, vinorum et aliarum rerum, quas decimas habeo, moventes ex hereditate mea, sitas in parrochia de Bosco de Nantonvilla, habendam, tenendam et possidendam eisdem religiosis in perpetuum pacifice et quiete. Reliquas vero quatuor partes dictarum decimarum vendo et nomine venditionis concedo ad usus et consuetudines patrie, dictis religiosis pro centum et quadraginta libris Turonensibus, de quibus teneo me pro pagata, renuncians exceptioni non numerate pecunie et michi non solute. Quas decimas tam elemosinatas quam venditas, cum omni iure, dominio, proprietate et possessione, que in eis habebam et habere poteram, quito dictis religiosis in perpetuum, predicta ius, dominium, proprietatem et possessionem in ipsos ex nunc penitus transferendo. Et promitto fide media quod contra elemosinationem et venditionem predictas non veniam, nec in dictis decimis tam elemosinatis quam venditis aliquid de cetero petam ratione hereditatis vel alia ratione, immo eas garantizabo et defendam dictis religiosis contra omnes et maxime erga dominos feudales, in quorum feudis site sunt decime memorate. Et si contigerit dictas decimas venditas retrahi vel evinci, ego reddam eis omnia dampna sepedicta et expensos, si aliqua incurrerint occasione retractionis predicte, et nichilominus defendam eis dictum quintum elemosinatum contra omnes. Promitto etiam quod ego faciam et procurabo erga dictos dominos feudales quod ipsi elemosinationem et venditionem predictas volent et concedent, et super hoc dabunt dictis religiosis litteras sigillis ipsorum dominorum sigillatas. Ego vero Petrus de Malo Nido, miles, filius dicte Lucie elemosinationem et venditionem predictas volo et concedo, et approbo, et promitto fide mea quod contra non veniam, nec in dictis decimis aliquid de cetero petam ratione hereditatis, successionis, caduci, aut alia ratione. Immo eas garantizabo eis contra omnes et maxime erga dominos feudales. Et quantum ad hec, nos Lucia et Petrus obligamus nos, heredes nostros et bona nostra omnia mobilia et immobilia presencia et futura, et omnia et singula premissa promittimus nos tenere et observare et contra non venire fide nostra. In cuius rei testimonium dictis religiosis dedimus presentes litteras sigillis nostris sigillatas. Datum anno Domini Mo CCo septuagesimo primo, mense novembri.

