Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 270

None
Datierung: 1268

Quod magister Gaufredus Brunelli dedit nobis omnes grossas decimas apud Dangeolium, exceptis territoriis de Bretegniaco et de Soneio.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Carnotensis, salutem in Domino. Noveritis quod in nostra presentia constitutus, magister Gaufredus Brunelli, rector ecclesie de Dangeolio, asserens se habere in dicta parrochia grossas decimas bladorum et avenarum et aliorum fructuum manentes de propria hereditate eius, ut dicebat, ipsas decimas, exceptis decimis de territorio de Bretigniaco et de Soneio, amore Dei et pietatis intuitu, et pro remedio animarum patris et matris et antecessorum suorum, et pro anniversariis ipsius et parentum suorum predictorum celebrandis, dedit, contulit et concessit in perpetuum Deo et monasterio Maioris Monasterii Turonensis, et abbati et conventui dicti loci, omne ius, dominium, proprietatem et possessionem ipsarum decimarum in ipsos abbatem et conventum exinde penitus transferendo, nichil iuris sibi in ipsis decimis retinendo, nisi tantummodo decimas territoriorum de Bretigniaco et de Soneio supradictas.In cuius rei testimonium presentes litteras ad petitionem dicti magistri Gaufredi sigillo curie Carnotensis sigillavimus. Datum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo octavo, mense augusto.