Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 267

None
Datierung: 1264

Venditio de campiparte in territorio de Villeau.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curiae Carnotensis, salutem in Domino. Noveritis quod in nostra presentia constituti Johannes de Chenevellis, armiger, et Ysabellis eius uxor vendiderunt et nomine venditionis concesserunt, religiosis viris abbati et conventui Maioris Monasterii Turonensis, omnem campipartem, quam ipsi habent in territorio de Villeau, ut dicitur, moventem ex hereditate ipsius Ysabellis, que quidem campipars sita est in censiva dictorum religiosorum, prout dicti Johannes et Ysabellis per fidem suam asseruerunt coram nobis, pro sexdecim libris Carnotensibus, dictis venditoribus solutis a dictis religiosis, in pecunia numerata prout ipsi venditores confessi fuerunt coram nobis. Renunciantes fide sua dicti venditores exceptioni non numeratae sibi pecuniae, non traditae et non solutae. Quam campipartem dicti venditores, cum omni iure, dominio, proprietate et possessione, quae in ea habebant, vel habere poterant et debebant, quitaverunt dictis religiosis coram nobis, penitus in futurum predicta ius, dominium, proprietatem et possessionem in dictos religiosos ex nunc penitus transferendo. Promittentes per fidem suam dicti Johannes et Ysabellis et specialiter dicta Ysabellis de mandato, assensu et auctoritate dicti Johannis, mariti sui, sibi ad hoc prestitis spontanea, non coacta, non vi nec dolo ad hoc inducta, ut dicebat, quod contra venditionem et quitationem predictas, ratione hereditatis, dotis, seu dotalitii, seu alia quacunque ratione vel causa, per se vel per alium non venient in futurum; nec in predita campiparte vendita aliquid iuris de cetero reclamabunt seu facient reclamari per se vel per alium in futurum; immo praedictam campipartem ut dictum est venditam dictis religiosis et omnibus aliis ab eis in ea causam habituris bona fide in perpetuum garandisabunt, et defendent contra omnes et quantum ad premissa tenenda, implenda et fideliter observanda dicti Johannes et Ysabellis se et heredes suos universos et singulos coram nobis specialiter obligarunt. In cuius rei testimonium et munimen presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. Datum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo quarto, mense februario.