None
Datierung: 1254
Universis presentes litteras inspecturis E. Sancti Aviti iuxta Castridunum humilis abbatissa totiusque eiusdem loci conventus, salutem in Domino. Noveritis quod cum nos peteremus a venerabili patre Gaufrido abbate Maioris Monasterii Turonensis viginti solidos annui redditus, quos dicebamus nos habere in domo Sancti Martini de Chamarcio apud Castridunum, in festo nativitatis Beate Marie virginis, dicto abbate ex adverso asserente nos in dicta domo percipere nil debere; tandem de bonorum virorum consilio, de assensu et voluntate utriusque partis inter nos in hanc pacis concordiam est conventum, quod nos totum ius, possessionem, proprietatem et dominium, et si quid aliud nobis competens ratione dictorum viginti solidorum in dicta domo vel eius pertinentiis habere poteramus cum assensu capituli nostri predicto abbati et eius monasterio necnon et dicte domui de Chamarcio penitus quitavimus. Predictus vero abbas pro bono pacis concordie dedit nobis decem libros Dunenses et unum modium frumenti in utilitate dicti monasterii convertendos. In cuius rei testimonium et munimen, nos presentes litteras per appositionem sigillorum nostrorum dignum duximus roborandas. Actum anno gratie millesimo ducentesimo quinquagesimo quarto, mense februarii.

