None
Datierung: 1200
Inter alios defectus quos humana fragilitas ex peccato originali se contraxisse deplorat defectus memoriae non minimus esse deprehenditur, ex quo nascitur oblivionis incommodum, inter homines etiam seminatur discordia et datur occasio litigandi. Contraque incommoda, necessarium valde est scripture beneficium, que gesta presentis temporis deducit in noticiam posterorum, et preterita velut presentia incommutata loquitur veritate. Ea propter ego Johannes Montiniaci dominus et Veteris Vici, presenti carta, presentibus et futuris notificare curavi, quod cum in prioratu Sancti Hylarii, qui de elemosina mea est et antecessorum meorum, annuatim haberem procurationem, ex qua monachi ibidem commorantes conquerebantur se gravari et inde consciencia mea, me de eorum gravamine arguebat, pro amore Dei et remedio anime mee et parentum meorum salute, laudantibus et concedentibus fratribus, Hugone videlicet, Gaufredo et uxore mea Mathilde, et filiabus meis Isabella et Margarita, procurationem illam dimisi in perpetuum, et quitavi, ut nullam deinceps in prioratu illo procurationem, ego nec heredes mei, de cetero ullatenus habeamus. Domnus autem Gaufredus tunc temporis Maioris Monasterii abbas propter iamdictam quitationem centum libras monete Andegavensis michi contulit, et retinui in prioratu illo viginti solidos usualis monete, in festo sancti Hylarii, michi vel heredibus meis annis singulis persolvendos, in recognitionem memorate procurationis,et quod de elemosina mea sit ille prioratus. Quod ut ratum semper maneat et illesum litteris commendavi et sigilli mei impressione signavi. Huius rei testes sunt hii quorum nomina subscribuntur: Petrus de Villebetum, Robertus de Meseio, Gaufredus Aigret et alii plures. Actum sollempniter apud Montiniacum, eo tempore quo signum dominicae crucis acceperam peregrinaturus in Jherusalem, anno Verbi incarnati Mo ducentesimo, Raginaldo Carnotensis ecclesie episcopo, regnante feliciter in Francia illustri rege Philippo.

