«Sentence arbitrale de Jean, évêque de Chartres, délégué apostolique, en faveur de Ervé, abbé de Marmoutier, au sujet de la quatrième partie du moulin de Champigny, scitué près Orchaise, avec ses dépendances, etc., contre Mathieu Belleau, chanoine de Saint-Martin de Tours, vers l´an 1178.»
Datierung: 1178
Joannes, diuina dignatione, et meritis sancti Thomae Carnotensis minister humilis, omnibus ad quos litterae istae peruenerint, salutem in Domino. Placuit domino papae committere nobis causam audiendam, et fine canonico appellatione remota terminandam, quae vertabatur inter venerabilem fratrem nostrum Herueum Abbatem, et fratres maioris monasterii, et Matheum Belo canonicum b. Martini turonensis super quarta parte molendini cuiusdam, quod est juxta Auricasam, et dicitur de Campiniaco, et decem arpentis terrae arabilis, et tribus arpentis et dimidio prati, et tribus solidis et sex denariis censualibus, et duobus solidis talliatae, et ceteris terrae eiusdem consuetudinibus, atque releuaminibus; quae omnia frater Herbertus, dum esset prior Auricasae, emit a nobili muliere Bruna, quondam uxore Heruei teudi, pro sexaginta libris andegauensibus, et duobus sciphis argenteis; concedentibus filiis suis Herueo teudo, sicut ipsum Herueum audiuimus confitentem Blesis, dum abbas et prefatus Matheus super his jn nostra presentia, de mandato appostolico, litigarent; assensu etiam Fulconis filii praedictae Brunae, et Belete, et Commitisse filiarum eius. Ab jpso etiam recepimus, quod jpse et Fulco frater suus juramento firmauerant, quod ipsi quoad vixerint fideliter hoc obseruabunt, et si quis aduersus abbatem et fratres questionem mouerent, eis seruarent jndemnes. Praedictus etiam Matheus venditionem se consensisse denegabat, et venditionem factam fuisse asserebat, dum jpse jn minori esset aetate constitutus, verum eam non debere retinere proponebat, cum illa, quae jn emptionem venerant, cessissent ei pro parte hereditatis paternae. Post jgitur multas et magnas hinc inde disceptiones, lis, auctore Domino, jn hunc modum terminata est, amicis intuentibus, quod Matheus liti renunciauit et juri, quod vendicabat jn molendino et ceteris praenotatis, et concessit ea abbati et fratribus maioris monasterii, et eorum successoribus, perpetuo, quiete et libere possidenda, approbans et ratam habens venditionem, quam fecerant mater et fratres sui. Nos vero eidem Matheo perpetuum jndiximus silentium super his, auctoritate susceptae delegationis. Abbas autem jn recompensationem laboris et sumptuum, quos jdem Matheus fecerat jn eundo Romam et redeundo, quatuor libras andegauenses ei contulit jn charitate. Actum igitur est hoc apud maius monasterium, astantibus Nicolao abbate sanctae Mariae Blesis, Gilberto vindocinensi archidiacono, Vuillelmo capellano illustris Anglorum regis Henrici junioris, Roberto de Pignola capellano nostro, magistro Roberto Amaurico nepote archidiaconi vindocinensis, Rainaldo de Veteri-vico et pluribus aliis. Vt autem hoc firmum habeatur et ratum, auctoritate tam scripti quam sigilli nostri fecimus communiri, hoc auctoritate domini papae, cuius vices fungebamus jn hac causa, confirmantes. ...........ab ipso et precepimus quod ipse et Fulco frater suus iuramento apud maius monasterium.............. quo ad uixerint, fideliter obseruabunt, et si quis aduersus abbatem et fratres nostros litem emouerent........ seruarent indempnes.