Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«CIROGRAPHUM DE QUADAM TERRA QUAM HUGO VICECOMES CASTRIDUNI NOBIS DEDERAT».
ABCDEFGHIJKLMNO

Notum sit tam futuris quam praesentibus, quod ego Hugo Castriduni uicecomes, in perpetuum dedi et concessi Deo et ecclesie beati Martini de maiore monasterio, terram nemoris Uindocinensis, quod uenditum est inter Romilliacum et Calumniacum, sicut illa diuiditur a terris sanctimonialium templarum et leprosorum, ad costumas et redibitiones, quas dominus Montisdoblii, et dominus Boscheti, et predicti nemoris participes capiunt in eadem terra de Calumniaco. Hoc donum fieri concesserunt: Iohannes et Goffridus de Lauardin, Hugo de Sancto Agilo, Gausfredus de Vogrin, Vrsio de Fractaualle, et eorum uxores et liberi, et pertinaces eorum, et forestarii. Quorum rogatu hoc ego in manu cepi. Hij sunt testes: Hugo de Sancto Agilo, Geruasius de Plesseiz, Gosbertus de Boschat Henricus de Puisat, Vngerius tunc prior de Calumniaco, et Minardus eius socius, et Odo Chauel. Quod ut inuiolatum permaneat, sigilli mei muniui testimonio.