Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
CIROGRAPHUM DE TERRA DE RUBEO MONTE

Notum sit presentibus et futuris maioris monasterii habitatoribus, quod cum terra de Rubeo boue, quae ad domum Orcicasae pertinet, in tanta guerra esset, vt vix jn ea aliquis hospitari vel eam jncolere auderet, jnter domnum Herbertum piellum tunc pannetarium, domnumque Guillelmum rebrac obedientiae prepositum, et domnum Bartholomeum vindocinensem, eo tempore conuenit vt jdem domnus Bartholomeus et heredes sui per eum praefatam terram omnibus modis, tanquam suam propriam deffenderent et conseruarent, et pro ista conseruatione et deffensione quamdiu eadem terra jncoleretur, de quantiscumque hospitibus ibi consistentibus nihil omnino prefatus dominus Bartholomeus, aut sui heredes, per ipsum annuatim haberent nisi septem tantum solidos blesenses, quos prior eiusdem obedientiae, per singulos annos illis persolueret, exclusis omnibus aliis consuetudinibus vel exactionibus, cum igitur sub jstius consuetudinis tenore sepefatus Bartholomeus terram ipsam diu optime conseruasset, placuit ei vt Frodoni de Sancto Martino jn jncrementum feui sui quod de illo tenebat jstam consuetudinem jn terra nostra daret. Quam cum ei dedisset, venit praedictus Frodo jn capitulum nostrum maioris scilicet monasterii, et ipsam consuetudinem ipsi et heredibus eius, qui vindocinensem illius hereditatem obtinebant, sicut supra dissertum est, concessimus, ita vt domnus Bartholomeus quamdiu vixerit et heredes sui per eum, cum Frodone et et heredibus illius, predictam terram sicut suam conseruent, nullam omnino aliam consuetudinem ipse Frodo et heredes sui jn eadem terra, quamdiu culta vel hospitata fuerit, habebunt, nisi prescriptos septem solidos per annum; si vero terra jnculta et inhospitata forte remanserit, nihil jnde habebunt; nec, si ab hominibus terram incolentibus aliquod forisfactum aduersus Frodonem vel heredes eius illatum fuerit, vindicare se super aliis hominibus nostris, aut super alia terra nostra poterunt. Terminus autem reddendi septem solidos est a dominica de ramis palmarum, vsque ad diem paschae. Testes huius conuenientiae cum Frodone: Gaufridus filius eius, Siluester filius Hugonis filii Ebrardi, Thomas de Cureollia, Vrsio de Aona, Farcellus armiger Hugonis filii Ebrardi. De monasterio: Odo abbas, Laurentius prior, Hugo hospitalarius, Garnerius precentor, Guiscelinus notarius, Guilelmus Bigotus de Orcicasa. De famulis: Paganus beliardus hospitalarius, Eschinardus xrispianus filius Oegerii mariscali, Giraldus de Loratorio famulus prioris, Gaufridus pilaratum, Galterius cellararius elemosinae, Almaricus prepositus monachorum sparnonensium, Balduinus maior Holmeriaci, Stephanus Carnotus, Robertus de Gahaardo.