Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«QUOD LAURENTIUS DIAGONUS CONDONAUIT SE ET RES SUAS NOBISBLESIS»

Notum sit presentibus et futuris quod Laurentius diaconus de fonte Merlandi, quem nutrierat domnus Adelelmus de Pontico monachus noster, ueniens in capitulum nostrum maioris monasterii, anno ab incarnatione Domini M. C. XX, et suscepto societatis nostre beneficio, condonauit se et omnes res suas quas tunc habebat, et quas deinceps haberet, Deo et beato Martino, et nobis eius monachis. Et quia ibi testes laici non aderant, post capitulum, hanc condonationem concessit et auctorizauit foras iuxta cellarium, coram testis istis. De monachis: Durando camerario, Andrea notario, Rainerio subpanetario, Odone subcellario, Gausfredo de fonte Merland preposito, qui eum adduxerat. De laicis: Gaudino rufo, Huberto cellarario, Haimone cementario, Johanne de Mesleio, Benedicto barbotino, Meletone.