Haimeric Gaimard, jeune seigneur de Lavardin affranchit son familier Bertrand, pour le salut de l´âme de son père Salomon, et dépose l’acte de liberté sur son tombeau.
Datierung: 1101
Quisquis sibi a domino nexum peccaminum remitti desiderat, consequens est ut subditorum sibi debite uincula seruitutis absoluat. Quocirca in amore omnipotentis Dei, ego Haimmericus, cognomine Gaimardus, de Lauardino iuuenilis dominus, assentiente sorore mea Beatrice pro anima patris mei Salomonis, huic famulo meo Bertranno libertatem concedo. Quapropter ubicumque in quatuor mundi partibus uoluerit, ueluti liber et quietus abeat. Si quis autem hanc libertatem quassare uoluerit, iram Dei omnipotentis et beate Marie uirginis omniumque sanctorum incurrat, auri centum libras examinati persoluat, et nullum obtineat effectum. Data est autem hec libertas apud Lauardinum, super defuncti Salomonis tumulum, uiuente Philippo rege francorum, et Gaufrido comite uindocinensi ad Ierusalem abeunte. His uidentibus et audientibus: Salomone de Fractaualle, Paulino, Hugone de Pontiaco, Euurardo et filio eius Giraudo, Ragenaudo Seseptimo. Golando et fratre eius Gaufrido, Pagano de Bessiaco, Petro de Uotluea, Gaufrido de Marriaco, Guillelmo de Buziaco, Gilduino, Hugone nigra boella, Gaufrido de Turniaco, Hainrico de Cergis et fratre eius Hildeberto, Fulcodio et fratre eius Huberto, Caroo, Gaufrido Richerio, Vlgerio sacerdote qui habuit inde quinque solidos de Bertranno propter triginta missas ad anime requiem defuncti Salomonis, Guillelmo sacerdote capellano. Huius uero cartule Arraudo sacerdote scriptore. Adhuc Gibuinus, Gauterius.
+ +