Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«CONCORDIA CVM HVGONE RVILLO, ET PAGANO FRATRE EIVS DE MOLENDINO DE GEVRIA. – BLESIS»

Notum sit omnibus quod anno ab incarnatione Domini M. centesimo, Hugo et Paganus filii Harduini cognomento rubilli intulerunt nobis monachis maioris monasterii calumniam in molendino de Geuria quem nobis, sicut in alia carta uideri potest, pater eorum antea coram mulcis concesserat, quod illi non recognoscere se dicebant. Per manum igitur fratris nostri Gauffredi parisiensis, eo tempore fontis Merlandi prepositi, uenimus ad huiusmodi cum eis super hac re concordiam Dedit ergo frater XXXta solidos blesenses, et unum denarium apud Blesim, et gratanter omnem illam calumniam dimittentes, Deo atque sancto Martino et nobis eius monachis quicquid iuris in prefato molendino reclamabant, dederunt et concesserunt, una cum matre sua Hylaria, et ceteris fratribus suis, quorum hic nomina placuit annotari, Harduinum, Iruisum, Heliam rubellum, Sibillam, Elisendem. Cui rei interfuerunt testes isti. Ex parte eorum: Gosbertus beuronius, Martinus, Rainaldus, Mauricius, Grardus, Robertus de Candato, Bertelinus miles. Ex parte uero nostia isti: Durandus presbiter, Herueus belonius, Bernardus prepositus, Amalricus, Robertus forestarius, Andreas, Guinemarus, Ingelbaldus seruiens noster, Johannes de Guastina.