Robert de Villeneuil donne à MM. toute sa terre de Bergerioux (commune de la Chapelle-Vendômoise), du consentement de tous les ayants-droit et du comte Thibault. Haimo se désiste de ses prétentions moyennant la somme de dix sols.
Datierung: 1060-1090
Ausstellungsort: Grèneterie
Noverit posteritas nostra Rotbertum de villa in oculo, pro redemptione sue suique patris ac matris anime, in territorio Blesis, apud villam quae vocatur Bergerulfi, sancto Martino maioris monasterii terram omnem dedisse, quam ad vicecomitatum Blesis pertinentem hereditario pater suus possederat jure. Huic donationi Rotbertus filius suus voluntatis assensum praebuit, Hugo quoque et Hamo, qui de eo illam terram tenere videbantur, cum Berta sorore eorum, et marito ejus Rotberto filio Rorguelini. Sed licet, ut praediximus, in hac donatione animae tantum salus ab illis quaereretur; tamen ut promptioribus animis res acta esset et in posterum firmius consisteret, aliquid eis dare visum fuit domno abbati et fratribus Rotberto videlicet guarnimentum quoddam sexaginta solidorum; reliquis vero Hugoni et Hamoni, Berte quoque sorori eorum et marito ejus quinquaginta solidos nummorum. Dedit vero supradictus Rotbertus terram illam cum aquis et pratis, et omnibus ad eam pertinentibus liberam et quietam ab omnibus omnino consuetudinibus, sicut pater suus prius et ipse postea possederat. Hoc donum Tetbaldus quoque comes, principalis huius terrae dominus, auctoritate sua firmavit, de cujus fevo illam terram tenere videbatur. Hujus rei testes hii:
Lisiardus filius Landrici. | Beroardus de calvomonte. |
Gausfredus praepositus. | Hildebertus famulus. |
Guillelmus biturigensis. | Acfredus famulus. |
Rainaldus filius Hardradi. | Ernaldus monachus. |
Rainaldus mansellus. | Gausfredus monachus. |
Postea calumpniatus est nobis idem Haimo istam donationem et cum ab eo diu vexaremur tandem ad istum concordie venimus finem. Dedimus ei decem solidos per manum Isenberti monachi et benefactum loci nostri, et auctorizavit nobis pro anima patris sui Hugonis et matris Hildeardis, videntibus istis
Milo frater Girardi.
Guarinus de lenda.
Rainerius vicario.
Simon de sancto Victori.
Hubertus presbiter.
Rotgerius serviens sancti Launomari.
Ricardus famulus noster.
Hubertus infirmarius.
Facta sunt hec apud montem Foleti.