Salomon de Lavardin remet à Marmoutier toutes les coutumes féodales qu'il percevait sur les biens du prêtre Herbert et de son neveu Séhérius devenu moine, et reçoit en retour une paire de souliers d'un travail précieux.
Datierung: 1032-1060
Ausstellungsort: Lavardin
Nosse debebitis si qui eritis posteri nostri maioris scilicet huius habitatores monasterii sancti Martini, Salomonem de Lauarzino remississe nobis, pro anima sua, consuetudines omnes quas habebat in domibus Herberti presbiteri et Seherii nepotis eius, quas idem Seherius huic loco monachus deveniens dedit. Quae ne aliquando ab ipso vel successoribus eius possint refelli, breviter eas ibi annotauimus, ut sciatis quid ipse remiserit. Habebat itaque ante hoc consuetudinis in his aut in ceteris domibus, ut de singulis singulos vindemiatores ad vindemias suas faciendas tolleret et totidem foenatores tempore sectionis, eiusdem etiam numeri viros in equitatum sumens, coruatam quocumque, si vellet de asinis. De unoquoque modio vini vindemiae … arium habebat, et ad credentiam quantum vellet accipiebat, extorquens etiam de unaquaque domo annuatim sex denarios de excubia, quam vulgus gartagium appellat. Si quae autem forisfacta rapti vel furti seu sanguinis vel alia huius modi in eis vel ab eis fierent, iustificabat ipse, et habebat distractionem. Has igitur consuetudines omnes cum prius Herberto in vita ipsius ac nepoti eius Seherio preter VII denariorum censum, quem sibi retinuit, ex toto dimisisset, postea quam idem Seherius apud nos monachus deuenit, denuo omnes pro anima sua, sicut dictum est, dimisit, caligis tantum vermiculis et pellibus catinis a nobis propter hoc acceptis, quas ei domnus Ernaldus frater noster vice nostri dedit. Quas licet non ita ut sunt descriptae nominatim expresserit, in hoc tamen totum comprehendit quod consuetudines omnes praeditarum domorum perpetuo et ad integrum perdonavit. Testibus qui interfuerunt istis.
Hildebertus vicarius. Fulbertus de Rupe. | Ingelerius canonicus. Hubertus homo Herberti presbiteri. |
Fredericus portarius.
Gausfredus famulus monachorum.