A la prière de Judith son épouse, l'empereur Louis confirme la donation faite par Oda, épouse du duc Eudes, et donne lui-même à Marmoutier la ville de Chambon, dans le Blésais, avec ses dépendances, Gilly, Varennes, Couture, Villetard, etc., et confirme ce don par l'impression de son anneau.
Datierung: 832
In nomine Domini Dei et salvatoris nostri Jesu Christi, Hludowicus divina ordinante providentia Imperator Augustus. Si illius amore cujus munere caeteris mortalibus praelati sumus, loca divino cultui consecrata congruis munificentiae nostrae beneficiis ad divinum cultum uberius exequendum sustollimus, dignae remunerationis praemio nos a Domino remunerari fideliter credimus. Igitur omnium fidelium nostrorum, tam praesentium quam futurorum, industriae notum esse volumus, qualiter dilecta conjux nostra Judith Augusta suggessit nobis ut quandam villam, nomine Cambonem, quae est in pago Blisense vel Dunense, Monasterio S. Martini, quod est constructum in pago Turonico, super ripam Ligeris, et vocatur Major Monasterium, in quo idem ipse praeclarissimus confessor Christi regulariter cum turma monachorum Domino militavit, per nostrae conscriptionis auctoritatem concedimus ad emenda fratrum ibidem Deo famulantium vestimenta. Unde presentiae nostrae strumentum protulerunt, qualiter jamdudum ad memoratum monasterium quaedam Deo sacrata, Oda nomine, uxor Eodonis Ducis per venditionis titulum eandem villam cum suis appendiciis condonaverat. Cujus petitioni propter amorem et honorem ac venerationem memorati patroni nostri beatissimi Martini libenter adquievimus, et memoratam villam Cambonem, quam in praescripto pago Blisense vel Dunense sitam esse diximus, cum his locellis quae ad eam pertinere noscuntur, id est Galiaco, Bitarilias, Varennas, Culturas, villam Aitardi, vel etiam cum terminis et omnibus rebus ad se pertinentibus, videlicet basilicis, domibus caeterisque aedificiis, vineis, silvis, terris, pratis, campis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, molendinis, cultis locis et incultis, mobilibus rebus et immobilibus, ac seipsas moventibus, cum mancipiis et accolabus diversi sexus et aetatis, ad memoratum monasterium venerandi confessoris Christi S. Martini, quod constructum esse in memorato pago Turonico super ripam Ligeris diximus; ubi praesenti tempore venerabilis Theoto abba Deo deservientis congregationis pastor et rector esse cognoscitur, per hanc nostrae largitionis auctoritatem donamus, atque tradimus, ea videlicet ratione ut perpetuo jure ipsius monasterii consistat ad emenda, ut praediximus, vestimenta fratrum ibidem Deo famulantium, et nullus fidelium nostrorum, vel etiam Deo disponente, successorum nostrorum ullam habeat potestatem eandem villam, vel illa quae ad eam pertinere noscuntur, de jure ejusdem Monasterii abstrahendi vel diminorandi; sed, sicut supra insertum est, memorata congregatio successoresque eorum ad id, quod praefati sumus, de eadem villa cum suis appendiciis, quidquid inde quolibet modo exigi potest, habeant potestatem faciendi, ordinandi, exigendi tam praesentibus quam futuris temporibus, disponendi, atque faciendi. Sed et si quis ex fidelibus Imperii nostri eis ad hujus rei necessitatem aliquid augere vel titulare placuerit, volumus ut a nullo eis auferri liceat; quatenus eis liberius pro nostra successorumque nostrorum salute Domino inisericordiam implorare delectet. Et ut haec nostrae donationis atque traditionis auctoritas perpetuum et inviolabilem obtineat vigorem, manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri impressione signare jussimus. Signum Hludovici serenissimi Imperatoris. Hirminmaris notarius ad vicem Theotonis recognovit. Data XIII Kal. Decembris, anno christo propitio XVIII Imperii domini Hludowici piissimi Augusti, Indictione X. Actum Caduppa villa in Dei nomine feliciter. Amen.