Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

III ITEM ALIO PROLOGO AD HOC OPUS DONATIONIS/

Mundi terminum ruinis crebriscentibus adpropinquantem/ indicia certa manifestantur et experimenta liquida declarare noscuntur/ et ad discutiendas torpentes infidelium mentis illa dudum in evangeliis a Domino dicta oracula incumbere noscuntur. Opere praetium arbitror futurum temporum vicissitudine praeoccupans anticipare et incertum humani condicionis eventum sagaci mentis intuitu providere, quatenus ex hoc influctis facinorum vulneribus indulta pietate remedia merear adipisci.

Ergo ego in Dei nomine illi et coniux mea illa considerantis, qua gravamur sarcina peccatorum, et reminiscentis bonitatem Dei dicentesDate aelemosynam, et omnia munda fiunt vobis“, de tanta igitur miseratione/ et pietate Domini confisi idcirco per hanc aepistolam donationis donamus donatumque in perpetuum esse volumus atque de iure nostro in potestate et dominatione monasterii illius, in honore illius abbate illo in pago illo constructo, ubi praeest venerabilis illi abba vel turba plurima monachorum adunata,/ transfundimus adque transcribimus villas nuncupantes illas, sitas in pago illo, cum terris, domibus, aedificiis, acolabus, mancipiis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, adiunctis adiacentiis, appendiciis, peculium utriusque sexus, movilibus et inmovilibus, sicut a nobis moderno tempore possidetur; vel, si inantea inibi undecumque aliquid augmentare vel meliorare poterimus, ad praefato monasterio in alimoniis vel substanciis monachorum ibidem habitantium Christo protegente proficiat; ea scilicet ratione, ut, dum pariter advivimus, antedictas villas sub uso beneficio tantummodo absque ullo praeiuditio vel diminucione aliqua ipsius monasterii possideamus, nisi tantum si aliquis ex servientibus nostris a iugum servitutis pro commune mercede relaxare voluerimus. Post obitum vero, quandoquidem Deus voluerit, ambobus nostrum absque ullius iudicis vel heredum nostrorum exspectata tradicione cum omne rem emeliorata, quicquid in suprascriptas villas in quibuslibet rebus vel corporibus augmentum vel inventum/ fuerit de praesenti, hoc pars antedicti monasterii vel memoratus abba suique successoribus in Dei nomine perpetualiter recipiant possedendum, tamquam si ad praesens absque usu nostro eorum fuisset subsecuta possessio, ita ut, quicquid de praedictas villas propter oportunitate ipsius monasterii facere decreverint, liberum in omnibus potiantur arbitrium. Praesentem vero donationem, nequaquam a curialium vilitate, gestis municipalibus alligari curavimus et omnino decernimus, ne aliquando in eam ob hoc causam quisquam valeat reperire. Quodsi aliquos instrumentis de ipsas villas de nomen nostrum in adversitate praedicti monasterii quolibet ordine conprehensus aut anterius aut posterius praenotatos, quod nos nec fecimus nec facere rogavimus. A quemcumque praeter istum, quem firmissimum volumus esse quoque tempore fuerit ostensus,/ nullum sortiatur effectum, nisi vacuus et inanis appareat. Auctorem vero criminis vel falsarium nec inultum tunc tempore patiatur iudiciaria habere potestas.

Si quis vero, quod futurum esse non credimus, huic voluntati nostrae per quibuslibet adinventionibus aliquis de heredibus nostris aut iudicum seva cupiditas vel qualibet persona obvius vel repetitur extiterit, a conventu omnium christianorum vel limitibus aecclesiarum extraneus habeatur et Iudae, traditores Domini nostri Iesu Christi, perfruatur consortium. Insuper etiam inferat partibus ipsius monasterii vel fratrum ibidem consistentium, sociatu quoque tam in actibus quam in prosecutione sacratissimo fisco auri libras tantas, argento pondo tanto, et nec sic quoque, quod repetit, valeat vindicare. Nihilominus praesens donatio, que a nos pro timore Dei et amore pauperum Christi conscripta est, firma et inlibata omni tempore debeat permanere.

Stipulatione subnixa.

Actum ibi sub die illo./