Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

XXXVIII CARTA PARICLA

Cum in nostra vel procerum nostrorum praesentia homo nomen ille itemque hominem nomen illum interpellasset, dum diceret, quasi servo suo nomen illo unacum raupa sua in solidos tantos/ post se fugitivos pedes recipisset vel post se reteneret indebiteaut haec –, praefatus illi omnia haec fortiter visus est denegasse, quod nec ipse ipso servo fugitivos pedes nec raupa sua post se numquam recipisset.

Sed dum inter se intenderint, sic eidem a proceribus nostris, in quantum inlustris vir ille, comis palacii nostri, testimoniavit, fuit iudicatum, ut de quinque denominatis idem ille apud tres et alios tres, sua manu septima, tunc in palacio nostro super capellam domni Martini, ubi reliqua sacramenta percurrunt, debeat coniurare, quod suprascripto servo illo memoratus ille pedes fugitivos unacum raupa sua in solidos tantos post se numquam recipisset. Si hoc coniurare potuerit, de hac causa ductus resedeat. Sin autem non potuerit, ipso servo unacum raupa sua in solidos tantos cum legis beneficium partibus antedicti illi reddere studeat.

Interim vero, usque in ipso placito nec utra pars ex ipsis iectita, non appareat, unde aequales praeceptiones eis fieri et accipere iussimus.