Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

IN DEI NOMEN INCIPIT PRAEFATIO LIBRI HUIUS

Domino sancto, meritis beatissimo et apostolico semper honore suscipiendo omnique praeconio laude caelebrando domino ac reverentissimo pape Landerico/Aeglidulfo Marculfus, ultimus ac vilissimus omnium monachorum.

Utinam, sanctae pater, iussionem vestram tam efficaciter quam spontaneae obtemperare valuissem, quia iam supra vires meae possibilitatis conatus sum iniunctum a vobis subire negotium, cum fere septuaginta aut amplius annos expleam vivendi et nec iam tremula ad scribendum manus est apta, nec ad videndum mihi sufficiunt oculi caligantes, nec ad excogitandum sensus sufficit ebitudo, quia iuxta dictum vobis cuiusdam prudentissimi viri: „In pueris crescit sensus, in iuvenibus viget, in senibus minuetur“. Propterea eliganter facere non potui, ut volui. Feci tamen ordinatus, ut potui. Non solum ea que iussistis, verum etiam multa alia. In hanc scedola tam praeceptiones regales quam cartas pagenses iuxta simplicitate et rusticitatis meae natura intimare curavi. Scio enim multos fore, et vos et alios prudentissimos viros et eloquentissimus ac rethores et ad dictandum peritos, qui ista, si legerint, pro minima et velud deliramenta eorum conparata sapientiae reputabunt vel certe legere dedignabunt. Sed ego non pro talibus viris, sed ad exercenda initia puerorum, ut potui, aperte et simpliciter scripsi; cuilibet exinde aliqua exemplando faciat enim. Si vero displicet, nemo cogit invitum. Nec praeiudicat mea rusticitas eruditorum et rethorum flores verborum et eloquentiae facundiae. Sunt praeterea nonnulla negotia hominum, tam in palatio quam in pago, quod scribere non queunt, antequam invicem conferantur, et iuxta proposiciones vel responsiones aeloquia eorum tunc scribantur et gesta. Ego vero hanc, quod apud maiores meos iuxta consuetudinem loci, quo degimus, didici, vel ex sensu proprio cogitavi, ut potui, coacervare in unum curavi. Et capitula praenotavi, ut facilius quod voluerit a querenti in antea scripto reperiantur.