Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hlvdovicus divina ordinante providentia imperator augustus. Quotienscunque imperialis magnitudo divinae studet operam dare propitiationi, procul dubio sanctae dei aecclesiae statum et totius imperii salutem operatur atque sibi a deo profutura longius parat tempora. Quapropter omnium fidelium sanctae dei aecclesiae nostrorumque presentium scilicet ac futurorum comperiat industria, quia, cum sancto die Pentecostes in monasterio sanctae dei genitricis Mariae, quod situm est in territorio Sabinensi, moraremur et per basilicam atque refectorium simul cum monachis eiusdem coenobii nec non et de monasterio, quod est proximum, in honore domini et Saluatoris nostri reverentiae causa deambularemus, nemine mortalium suggerente vel commonente, nisi solius sancti spiritus inspiratione, in cuius consolatione laetabamur, accensi, visum est complacuitque nostrae a deo protegendae magnificentiae hoc bonum esse in conspectu salvatoris nostri dei, si omnes res et possessiones ad prefata monasteria pertinentes, videlicet domini Saluatoris et gloriosae virginis Marie eius secundum carnem genitricis, ob presentem futuramque salutem universique imperii nostri stabilimentum sub integritate redderemus et nostra liberalitate in perpetuum confirmaremus, quoniam maximam, prout ferebatur, ex ipsis rebus partem plaerique homines sub quadam detinebant occasione, e quibus nullum in illis sanctis locis fiebat obsequium. Quod nostra imperiali auctoritate destruere, et, quod rectum est, stabilire decernentes ac si in conspectu omnipotentis dei in medio monachorum collegio, astante quoque fidelium nostrorum multitudine, omnes adiacentias eorundem monasteriorum atque pertinentias sub omni integritate reddidimus atque per hoc nostrum preceptum confirmare decrevimus, scilicet cum cellis casalibus et villis utriusque sexus familiis, tam quae in presenti diiudicantur habere, quam ea, quae in futurum largiente domino potuerint acquirere. Insuper et proprietates, quas Salichi vel cuiuscunque gentis hominum, id est Eudibertus castaldius, Petrus presbiter, Hildebertus castaldius, Herico castaldius, Berteradus, Gisolphus, Liuduinus diaconus, Adalbertus et Petrus germani Teuponis, Baruncellus, Codimundus et Sinualdus de Furconae, qui se in eisdem coenobiis ad serviendum deo devoventes ibidem condonaverunt, ubique et in omnibus concedimus ac deinceps, cum securitate haec universa ut possideant, statuimus, quatinus absque alicuius diminoratione vel inquietudine horum caenobiorum presentes abbates, Anastasius scilicet et Iohannes, eorumve successores quieto ordine et tranquilla devotione cum gregibus sibi commissis inibi deo deserviant et in integrum eadem monasteria singuli, iuxta quod unicuique iuste competit, cum universis appendiciis suis possideant atque regulariter ordinent, uti pro nobis ac dilecta coniuge proleque nostra domini dei nostri claementiam orationibus implorare delectentur assiduis nec non et devotionem suam, nulla prepediente necessitate, inviolabilem Christo domino deo nostro, cui militant, conservare valeant. Confirmamus etiam prelatis monasteriis omnes scripturarum auctoritates atque precepta, quae progenitores et predecessores nostri, piissimi scilicet augusti, nec non reges seu duces in ipsis reverendis cenobiis fieri decreverunt. Pontificum quoque ceterorumque nobilium deum timentium oblationes inibi pariter confirmamus. Praestarias quoque, quas Petrus Aretinus aepiscopus cum Honorato abbate iniuste fecit, iubemus irritas esse, absque paena ligatae solutionis. Res autem et familiae eorundem caenobiorum sicut imperialem causam inquiri sancimus. De teloneis vero mercatorum et pontium et de decimis ad portam monasterii dandis, sicut in aliis preceptis continetur, pariter roboramus. Si quis autem huic nostrae benignae liberalitati contradictor et non devotus existere temptaverit obsequutor, infamiae publicae reatum incurrens noverit se XX libras auri optimi sepe dictis monasteriis persolvendum. Porro ut haec, quae statuimus, plaeniorem in dei nomine optineant vigorem et a nostris fidelibus diligentius observentur, manu propria supter firmavimus et anulo nostro roborari precepimus.

Dat. V k. iun., anno Christo propitio imperii domni Hludovici piissimi augusti XXIII, indictione V; act. in civitate Roma palatio imperatorio; in dei nomine feliciter amen.